|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod voluntas ab appetitu
sensitivo moveri non possit. Movens enim et agens est praestantius
patiente, ut Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt. Sed
appetitus sensitivus est inferior voluntate, quae est appetitus
intellectivus; sicut sensus est inferior intellectu. Ergo appetitus
sensitivus non movet voluntatem.
2. Praeterea, nulla virtus particularis potest facere effectum
universalem. Sed appetitus sensitivus est virtus particularis,
consequitur enim particularem sensus apprehensionem. Ergo non potest
causare motum voluntatis, qui est universalis, velut consequens
apprehensionem universalem intellectus.
3. Praeterea, ut probatur in VIII Physic., movens non movetur
ab eo quod movet, ut sit motio reciproca. Sed voluntas movet
appetitum sensitivum, inquantum appetitus sensitivus obedit rationi.
Ergo appetitus sensitivus non movet voluntatem.
Sed contra est quod dicitur Iac. I, unusquisque tentatur a
concupiscentia sua abstractus et illectus. Non autem abstraheretur
quis a concupiscentia, nisi voluntas eius moveretur ab appetitu
sensitivo, in quo est concupiscentia. Ergo appetitus sensitivus movet
voluntatem.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, id quod
apprehenditur sub ratione boni et convenientis, movet voluntatem per
modum obiecti. Quod autem aliquid videatur bonum et conveniens, ex
duobus contingit, scilicet ex conditione eius quod proponitur, et eius
cui proponitur. Conveniens enim secundum relationem dicitur, unde ex
utroque extremorum dependet. Et inde est quod gustus diversimode
dispositus, non eodem modo accipit aliquid ut conveniens et ut non
conveniens. Unde, ut philosophus dicit in III Ethic., qualis
unusquisque est, talis finis videtur ei. Manifestum est autem quod
secundum passionem appetitus sensitivi, immutatur homo ad aliquam
dispositionem. Unde secundum quod homo est in passione aliqua,
videtur sibi aliquid conveniens, quod non videtur extra passionem
existenti, sicut irato videtur bonum, quod non videtur quieto. Et
per hunc modum, ex parte obiecti, appetitus sensitivus movet
voluntatem.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet id quod est simpliciter et
secundum se praestantius, quoad aliquid esse debilius. Voluntas
igitur simpliciter praestantior est quam appetitus sensitivus, sed
quoad istum in quo passio dominatur, inquantum subiacet passioni,
praeeminet appetitus sensitivus.
Ad secundum dicendum quod actus et electiones hominum sunt circa
singularia. Unde ex hoc ipso quod appetitus sensitivus est virtus
particularis, habet magnam virtutem ad hoc quod per ipsum sic
disponatur homo, ut ei aliquid videatur sic vel aliter, circa
singularia.
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit in I Polit.,
ratio, in qua est voluntas, movet suo imperio irascibilem et
concupiscibilem, non quidem despotico principatu, sicut movetur servus
a domino; sed principatu regali seu politico, sicut liberi homines
reguntur a gubernante, qui tamen possunt contra movere. Unde et
irascibilis et concupiscibilis possunt in contrarium movere ad
voluntatem. Et sic nihil prohibet voluntatem aliquando ab eis moveri.
|
|