|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod voluntas non moveat
seipsam. Omne enim movens, inquantum huiusmodi, est in actu, quod
autem movetur, est in potentia, nam motus est actus existentis in
potentia, inquantum huiusmodi. Sed non est idem in potentia et in
actu respectu eiusdem. Ergo nihil movet seipsum. Neque ergo voluntas
seipsam movere potest.
2. Praeterea, mobile movetur ad praesentiam moventis. Sed voluntas
semper sibi est praesens. Si ergo ipsa seipsam moveret, semper
moveretur. Quod patet esse falsum.
3. Praeterea, voluntas movetur ab intellectu, ut dictum est. Si
igitur voluntas movet seipsam, sequitur quod idem simul moveatur a
duobus motoribus immediate, quod videtur inconveniens. Non ergo
voluntas movet seipsam.
Sed contra est quia voluntas domina est sui actus, et in ipsa est
velle et non velle. Quod non esset, si non haberet in potestate
movere seipsam ad volendum. Ergo ipsa movet seipsam.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad voluntatem
pertinet movere alias potentias ex ratione finis, qui est voluntatis
obiectum. Sed sicut dictum est, hoc modo se habet finis in
appetibilibus, sicut principium in intelligibilibus. Manifestum est
autem quod intellectus per hoc quod cognoscit principium, reducit
seipsum de potentia in actum, quantum ad cognitionem conclusionum, et
hoc modo movet seipsum. Et similiter voluntas per hoc quod vult
finem, movet seipsam ad volendum ea quae sunt ad finem.
Ad primum ergo dicendum quod voluntas non secundum idem movet et
movetur. Unde nec secundum idem est in actu et in potentia. Sed
inquantum actu vult finem, reducit se de potentia in actum respectu
eorum quae sunt ad finem, ut scilicet actu ea velit.
Ad secundum dicendum quod potentia voluntatis semper actu est sibi
praesens, sed actus voluntatis, quo vult finem aliquem, non semper
est in ipsa voluntate. Per hunc autem movet seipsam. Unde non
sequitur quod semper seipsam moveat.
Ad tertium dicendum quod non eodem modo voluntas movetur ab
intellectu, et a seipsa. Sed ab intellectu quidem movetur secundum
rationem obiecti, a seipsa vero, quantum ad exercitium actus,
secundum rationem finis.
|
|