|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod voluntas non moveatur ab
aliquo exteriori. Motus enim voluntatis est voluntarius. Sed de
ratione voluntarii est quod sit a principio intrinseco, sicut et de
ratione naturalis. Non ergo motus voluntatis est ab aliquo
extrinseco.
2. Praeterea, voluntas violentiam pati non potest, ut supra
ostensum est. Sed violentum est cuius principium est extra. Ergo
voluntas non potest ab aliquo exteriori moveri.
3. Praeterea, quod sufficienter movetur ab uno motore, non indiget
moveri ab alio. Sed voluntas sufficienter movet seipsam. Non ergo
movetur ab aliquo exteriori.
Sed contra, voluntas movetur ab obiecto, ut dictum est. Sed
obiectum voluntatis potest esse aliqua exterior res sensui proposita.
Ergo voluntas potest ab aliquo exteriori moveri.
Respondeo dicendum quod, secundum quod voluntas movetur ab obiecto,
manifestum est quod moveri potest ab aliquo exteriori. Sed eo modo quo
movetur quantum ad exercitium actus, adhuc necesse est ponere
voluntatem ab aliquo principio exteriori moveri. Omne enim quod
quandoque est agens in actu et quandoque in potentia, indiget moveri ab
aliquo movente. Manifestum est autem quod voluntas incipit velle
aliquid, cum hoc prius non vellet. Necesse est ergo quod ab aliquo
moveatur ad volendum. Et quidem, sicut dictum est, ipsa movet
seipsam, inquantum per hoc quod vult finem, reducit seipsam ad
volendum ea quae sunt ad finem. Hoc autem non potest facere nisi
consilio mediante, cum enim aliquis vult sanari, incipit cogitare
quomodo hoc consequi possit, et per talem cogitationem pervenit ad hoc
quod potest sanari per medicum, et hoc vult. Sed quia non semper
sanitatem actu voluit, necesse est quod inciperet velle sanari, aliquo
movente. Et si quidem ipsa moveret seipsam ad volendum, oportuisset
quod mediante consilio hoc ageret, ex aliqua voluntate praesupposita.
Hoc autem non est procedere in infinitum. Unde necesse est ponere
quod in primum motum voluntatis voluntas prodeat ex instinctu alicuius
exterioris moventis, ut Aristoteles concludit in quodam capitulo
Ethicae Eudemicae.
Ad primum ergo dicendum quod de ratione voluntarii est quod principium
eius sit intra, sed non oportet quod hoc principium intrinsecum sit
primum principium non motum ab alio. Unde motus voluntarius etsi
habeat principium proximum intrinsecum, tamen principium primum est ab
extra. Sicut et primum principium motus naturalis est ab extra, quod
scilicet movet naturam.
Ad secundum dicendum quod hoc non sufficit ad rationem violenti, quod
principium sit extra, sed oportet addere quod nil conferat vim
patiens. Quod non contingit, dum voluntas ab exteriori movetur, nam
ipsa est quae vult, ab alio tamen mota. Esset autem motus iste
violentus, si esset contrarius motui voluntatis. Quod in proposito
esse non potest, quia sic idem vellet et non vellet.
Ad tertium dicendum quod voluntas quantum ad aliquid sufficienter se
movet, et in suo ordine, scilicet sicut agens proximum, sed non
potest seipsam movere quantum ad omnia, ut ostensum est. Unde indiget
moveri ab alio sicut a primo movente.
|
|