|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod voluntas humana a
corpore caelesti moveatur. Omnes enim motus varii et multiformes
reducuntur, sicut in causam, in motum uniformem, qui est motus caeli
ut probatur VIII Physic. Sed motus humani sunt varii et
multiformes, incipientes postquam prius non fuerant. Ergo reducuntur
in motum caeli sicut in causam, qui est uniformis secundum naturam.
2. Praeterea, secundum Augustinum, in III de Trin., corpora
inferiora moventur per corpora superiora. Sed motus humani corporis,
qui causantur a voluntate, non possent reduci in motum caeli sicut in
causam, nisi etiam voluntas a caelo moveretur. Ergo caelum movet
voluntatem humanam.
3. Praeterea, per observationem caelestium corporum astrologi
quaedam vera praenuntiant de humanis actibus futuris, qui sunt a
voluntate. Quod non esset, si corpora caelestia voluntatem hominis
movere non possent. Movetur ergo voluntas humana a caelesti corpore.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in II libro, quod corpora
caelestia non sunt causae nostrorum actuum. Essent autem, si
voluntas, quae est humanorum actuum principium, a corporibus
caelestibus moveretur. Non ergo movetur voluntas a corporibus
caelestibus.
Respondeo dicendum quod eo modo quo voluntas movetur ab exteriori
obiecto, manifestum est quod voluntas potest moveri a corporibus
caelestibus, inquantum scilicet corpora exteriora, quae sensui
proposita movent voluntatem, et etiam ipsa organa potentiarum
sensitivarum, subiacent motibus caelestium corporum. Sed eo modo quo
voluntas movetur, quantum ad exercitium actus, ab aliquo exteriori
agente, adhuc quidam posuerunt corpora caelestia directe imprimere in
voluntatem humanam. Sed hoc est impossibile. Voluntas enim, ut
dicitur in III de anima, est in ratione. Ratio autem est potentia
animae non alligata organo corporali. Unde relinquitur quod voluntas
sit potentia omnino immaterialis et incorporea. Manifestum est autem
quod nullum corpus agere potest in rem incorpoream, sed potius e
converso, eo quod res incorporeae et immateriales sunt formalioris et
universalioris virtutis quam quaecumque res corporales. Unde
impossibile est quod corpus caeleste imprimat directe in intellectum aut
voluntatem. Et propter hoc Aristoteles, in libro de anima,
opinionem dicentium quod talis est voluntas in hominibus, qualem in
diem ducit pater deorum virorumque (scilicet Iupiter, per quem totum
caelum intelligunt), attribuit eis qui ponebant intellectum non
differre a sensu. Omnes enim vires sensitivae, cum sint actus
organorum corporalium, per accidens moveri possunt a caelestibus
corporibus, motis scilicet corporibus quorum sunt actus. Sed quia
dictum est quod appetitus intellectivus quodammodo movetur ab appetitu
sensitivo, indirecte redundat motus caelestium corporum in voluntatem,
inquantum scilicet per passiones appetitus sensitivi voluntatem moveri
contingit.
Ad primum ergo dicendum quod multiformes motus voluntatis humanae
reducuntur in aliquam causam uniformem, quae tamen est intellectu et
voluntate superior. Quod non potest dici de aliquo corpore, sed de
aliqua superiori substantia immateriali. Unde non oportet quod motus
voluntatis in motum caeli reducatur sicut in causam.
Ad secundum dicendum quod motus corporales humani reducuntur in motum
caelestis corporis sicut in causam, inquantum ipsa dispositio organorum
congrua ad motum, est aliqualiter ex impressione caelestium corporum;
et inquantum etiam appetitus sensitivus commovetur ex impressione
caelestium corporum; et ulterius inquantum corpora exteriora moventur
secundum motum caelestium corporum, ex quorum occursu voluntas incipit
aliquid velle vel non velle, sicut adveniente frigore incipit aliquis
velle facere ignem. Sed ista motio voluntatis est ex parte obiecti
exterius praesentati, non ex parte interioris instinctus.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, appetitus sensitivus est
actus organi corporalis. Unde nihil prohibet ex impressione corporum
caelestium aliquos esse habiles ad irascendum vel concupiscendum, vel
aliquam huiusmodi passionem, sicut et ex complexione naturali. Plures
autem hominum sequuntur passiones, quibus soli sapientes resistunt.
Et ideo ut in pluribus verificantur ea quae praenuntiantur de actibus
hominum secundum considerationem caelestium corporum. Sed tamen, ut
Ptolomaeus dicit in Centiloquio, sapiens dominatur astris, scilicet
quia, resistens passionibus, impedit per voluntatem liberam, et
nequaquam motui caelesti subiectam, huiusmodi corporum caelestium
effectus. Vel, ut Augustinus dicit II super Gen. ad Litt.,
fatendum est, quando ab astrologis vera dicuntur, instinctu quodam
occultissimo dici, quem nescientes humanae mentes patiuntur. Quod cum
ad decipiendum homines fit, spirituum seductorum operatio est.
|
|