|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod voluntas non a solo Deo
moveatur sicut ab exteriori principio. Inferius enim natum est moveri
a suo superiori, sicut corpora inferiora a corporibus caelestibus.
Sed voluntas hominis habet aliquid superius post Deum; scilicet
Angelum. Ergo voluntas hominis potest moveri, sicut ab exteriori
principio, etiam ab Angelo.
2. Praeterea, actus voluntatis sequitur actum intellectus. Sed
intellectus hominis reducitur in suum actum non solum a Deo, sed etiam
ab Angelo per illuminationes, ut Dionysius dicit. Ergo eadem
ratione et voluntas.
3. Praeterea, Deus non est causa nisi bonorum; secundum illud
Gen. I, vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Si
ergo a solo Deo voluntas hominis moveretur, nunquam moveretur ad
malum, cum tamen voluntas sit qua peccatur et recte vivitur, ut
Augustinus dicit.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Philipp. II, Deus est
qui operatur in nobis velle et perficere.
Respondeo dicendum quod motus voluntatis est ab intrinseco, sicut et
motus naturalis. Quamvis autem rem naturalem possit aliquid movere
quod non est causa naturae rei motae, tamen motum naturalem causare non
potest nisi quod est aliqualiter causa naturae. Movetur enim lapis
sursum ab homine, qui naturam lapidis non causat, sed hic motus non
est lapidi naturalis, naturalis autem motus eius non causatur nisi ab
eo quod causat naturam. Unde dicitur in VIII Physic. quod
generans movet secundum locum gravia et levia. Sic ergo hominem,
voluntatem habentem, contingit moveri ab aliquo qui non est causa
eius, sed quod motus voluntarius eius sit ab aliquo principio
extrinseco quod non est causa voluntatis, est impossibile. Voluntatis
autem causa nihil aliud esse potest quam Deus. Et hoc patet
dupliciter. Primo quidem, ex hoc quod voluntas est potentia animae
rationalis, quae a solo Deo causatur per creationem, ut in primo
dictum est. Secundo vero ex hoc patet, quod voluntas habet ordinem ad
universale bonum. Unde nihil aliud potest esse voluntatis causa, nisi
ipse Deus, qui est universale bonum. Omne autem aliud bonum per
participationem dicitur, et est quoddam particulare bonum,
particularis autem causa non dat inclinationem universalem. Unde nec
materia prima, quae est in potentia ad omnes formas, potest causari ab
aliquo particulari agente.
Ad primum ergo dicendum quod Angelus non sic est supra hominem, quod
sit causa voluntatis eius; sicut corpora caelestia sunt causa formarum
naturalium, ad quas consequuntur naturales motus corporum naturalium.
Ad secundum dicendum quod intellectus hominis movetur ab Angelo ex
parte obiecti, quod sibi proponitur virtute angelici luminis ad
cognoscendum. Et sic etiam voluntas ab exteriori creatura potest
moveri, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod Deus movet voluntatem hominis, sicut
universalis motor, ad universale obiectum voluntatis, quod est bonum.
Et sine hac universali motione homo non potest aliquid velle. Sed
homo per rationem determinat se ad volendum hoc vel illud, quod est
vere bonum vel apparens bonum. Sed tamen interdum specialiter Deus
movet aliquos ad aliquid determinate volendum, quod est bonum, sicut
in his quos movet per gratiam, ut infra dicetur.
|
|