|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex non sit aliquid
rationis. Dicit enim apostolus, ad Rom. VII, video aliam legem
in membris meis, et cetera. Sed nihil quod est rationis, est in
membris, quia ratio non utitur organo corporali. Ergo lex non est
aliquid rationis.
2. Praeterea, in ratione non est nisi potentia, habitus et actus.
Sed lex non est ipsa potentia rationis. Similiter etiam non est
aliquis habitus rationis, quia habitus rationis sunt virtutes
intellectuales, de quibus supra dictum est. Nec etiam est actus
rationis, quia cessante rationis actu, lex cessaret, puta in
dormientibus. Ergo lex non est aliquid rationis.
3. Praeterea, lex movet eos qui subiiciuntur legi, ad recte
agendum. Sed movere ad agendum proprie pertinet ad voluntatem, ut
patet ex praemissis. Ergo lex non pertinet ad rationem, sed magis ad
voluntatem, secundum quod etiam iurisperitus dicit, quod placuit
principi, legis habet vigorem.
Sed contra est quod ad legem pertinet praecipere et prohibere. Sed
imperare est rationis, ut supra habitum est. Ergo lex est aliquid
rationis.
Respondeo dicendum quod lex quaedam regula est et mensura actuum,
secundum quam inducitur aliquis ad agendum, vel ab agendo retrahitur,
dicitur enim lex a ligando, quia obligat ad agendum. Regula autem et
mensura humanorum actuum est ratio, quae est primum principium actuum
humanorum, ut ex praedictis patet, rationis enim est ordinare ad
finem, qui est primum principium in agendis, secundum philosophum.
In unoquoque autem genere id quod est principium, est mensura et
regula illius generis, sicut unitas in genere numeri, et motus primus
in genere motuum. Unde relinquitur quod lex sit aliquid pertinens ad
rationem.
Ad primum ergo dicendum quod, cum lex sit regula quaedam et mensura,
dicitur dupliciter esse in aliquo. Uno modo, sicut in mensurante et
regulante. Et quia hoc est proprium rationis, ideo per hunc modum lex
est in ratione sola. Alio modo, sicut in regulato et mensurato. Et
sic lex est in omnibus quae inclinantur in aliquid ex aliqua lege, ita
quod quaelibet inclinatio proveniens ex aliqua lege, potest dici lex,
non essentialiter, sed quasi participative. Et hoc modo inclinatio
ipsa membrorum ad concupiscendum lex membrorum vocatur.
Ad secundum dicendum quod, sicut in actibus exterioribus est
considerare operationem et operatum, puta aedificationem et
aedificatum; ita in operibus rationis est considerare ipsum actum
rationis, qui est intelligere et ratiocinari, et aliquid per huiusmodi
actum constitutum. Quod quidem in speculativa ratione primo quidem est
definitio; secundo, enunciatio; tertio vero, syllogismus vel
argumentatio. Et quia ratio etiam practica utitur quodam syllogismo in
operabilibus, ut supra habitum est, secundum quod philosophus docet in
VII Ethic.; ideo est invenire aliquid in ratione practica quod ita
se habeat ad operationes, sicut se habet propositio in ratione
speculativa ad conclusiones. Et huiusmodi propositiones universales
rationis practicae ordinatae ad actiones, habent rationem legis. Quae
quidem propositiones aliquando actualiter considerantur, aliquando vero
habitualiter a ratione tenentur.
Ad tertium dicendum quod ratio habet vim movendi a voluntate, ut supra
dictum est, ex hoc enim quod aliquis vult finem, ratio imperat de his
quae sunt ad finem. Sed voluntas de his quae imperantur, ad hoc quod
legis rationem habeat, oportet quod sit aliqua ratione regulata. Et
hoc modo intelligitur quod voluntas principis habet vigorem legis,
alioquin voluntas principis magis esset iniquitas quam lex.
|
|