|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex non ordinetur
semper ad bonum commune sicut ad finem. Ad legem enim pertinet
praecipere et prohibere. Sed praecepta ordinantur ad quaedam
singularia bona. Non ergo semper finis legis est bonum commune.
2. Praeterea, lex dirigit hominem ad agendum. Sed actus humani
sunt in particularibus. Ergo et lex ad aliquod particulare bonum
ordinatur.
3. Praeterea, Isidorus dicit, in libro Etymol., si ratione lex
constat, lex erit omne quod ratione constiterit. Sed ratione
consistit non solum quod ordinatur ad bonum commune, sed etiam quod
ordinatur ad bonum privatum. Ergo lex non ordinatur solum ad bonum
commune, sed etiam ad bonum privatum unius.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in V Etymol., quod lex est
nullo privato commodo, sed pro communi utilitate civium conscripta.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, lex pertinet ad id quod
est principium humanorum actuum, ex eo quod est regula et mensura.
Sicut autem ratio est principium humanorum actuum, ita etiam in ipsa
ratione est aliquid quod est principium respectu omnium aliorum. Unde
ad hoc oportet quod principaliter et maxime pertineat lex. Primum
autem principium in operativis, quorum est ratio practica, est finis
ultimus. Est autem ultimus finis humanae vitae felicitas vel
beatitudo, ut supra habitum est. Unde oportet quod lex maxime
respiciat ordinem qui est in beatitudinem. Rursus, cum omnis pars
ordinetur ad totum sicut imperfectum ad perfectum; unus autem homo est
pars communitatis perfectae, necesse est quod lex proprie respiciat
ordinem ad felicitatem communem. Unde et philosophus, in praemissa
definitione legalium, mentionem facit et de felicitate et communione
politica. Dicit enim, in V Ethic., quod legalia iusta dicimus
factiva et conservativa felicitatis et particularum ipsius, politica
communicatione, perfecta enim communitas civitas est, ut dicitur in I
Polit. In quolibet autem genere id quod maxime dicitur, est
principium aliorum, et alia dicuntur secundum ordinem ad ipsum, sicut
ignis, qui est maxime calidus, est causa caliditatis in corporibus
mixtis, quae intantum dicuntur calida, inquantum participant de igne.
Unde oportet quod, cum lex maxime dicatur secundum ordinem ad bonum
commune, quodcumque aliud praeceptum de particulari opere non habeat
rationem legis nisi secundum ordinem ad bonum commune. Et ideo omnis
lex ad bonum commune ordinatur.
Ad primum ergo dicendum quod praeceptum importat applicationem legis ad
ea quae ex lege regulantur. Ordo autem ad bonum commune, qui pertinet
ad legem, est applicabilis ad singulares fines. Et secundum hoc,
etiam de particularibus quibusdam praecepta dantur.
Ad secundum dicendum quod operationes quidem sunt in particularibus,
sed illa particularia referri possunt ad bonum commune, non quidem
communitate generis vel speciei, sed communitate causae finalis,
secundum quod bonum commune dicitur finis communis.
Ad tertium dicendum quod, sicut nihil constat firmiter secundum
rationem speculativam nisi per resolutionem ad prima principia
indemonstrabilia, ita firmiter nihil constat per rationem practicam
nisi per ordinationem ad ultimum finem, qui est bonum commune. Quod
autem hoc modo ratione constat, legis rationem habet.
|
|