|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod cuiuslibet ratio sit
factiva legis. Dicit enim apostolus, ad Rom. II, quod cum
gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt
faciunt, ipsi sibi sunt lex. Hoc autem communiter de omnibus dicit.
Ergo quilibet potest facere sibi legem.
2. Praeterea, sicut philosophus dicit, in libro II Ethic.,
intentio legislatoris est ut inducat hominem ad virtutem. Sed quilibet
homo potest alium inducere ad virtutem. Ergo cuiuslibet hominis ratio
est factiva legis.
3. Praeterea, sicut princeps civitatis est civitatis gubernator,
ita quilibet paterfamilias est gubernator domus. Sed princeps
civitatis potest legem in civitate facere. Ergo quilibet paterfamilias
potest in sua domo facere legem.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., et habetur
in decretis, dist. II, lex est constitutio populi, secundum quam
maiores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt. Non est ergo
cuiuslibet facere legem.
Respondeo dicendum quod lex proprie, primo et principaliter respicit
ordinem ad bonum commune. Ordinare autem aliquid in bonum commune est
vel totius multitudinis, vel alicuius gerentis vicem totius
multitudinis. Et ideo condere legem vel pertinet ad totam
multitudinem, vel pertinet ad personam publicam quae totius
multitudinis curam habet. Quia et in omnibus aliis ordinare in finem
est eius cuius est proprius ille finis.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex est in
aliquo non solum sicut in regulante, sed etiam participative sicut in
regulato. Et hoc modo unusquisque sibi est lex, inquantum participat
ordinem alicuius regulantis. Unde et ibidem subditur, qui ostendunt
opus legis scriptum in cordibus suis.
Ad secundum dicendum quod persona privata non potest inducere
efficaciter ad virtutem. Potest enim solum monere, sed si sua monitio
non recipiatur, non habet vim coactivam; quam debet habere lex, ad
hoc quod efficaciter inducat ad virtutem, ut philosophus dicit, in X
Ethic. Hanc autem virtutem coactivam habet multitudo vel persona
publica, ad quam pertinet poenas infligere, ut infra dicetur. Et
ideo solius eius est leges facere.
Ad tertium dicendum quod, sicut homo est pars domus, ita domus est
pars civitatis, civitas autem est communitas perfecta, ut dicitur in
I Politic. Et ideo sicut bonum unius hominis non est ultimus finis,
sed ordinatur ad commune bonum; ita etiam et bonum unius domus
ordinatur ad bonum unius civitatis, quae est communitas perfecta.
Unde ille qui gubernat aliquam familiam, potest quidem facere aliqua
praecepta vel statuta; non tamen quae proprie habeant rationem legis.
|
|