|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod promulgatio non sit de
ratione legis. Lex enim naturalis maxime habet rationem legis. Sed
lex naturalis non indiget promulgatione. Ergo non est de ratione legis
quod promulgetur.
2. Praeterea, ad legem pertinet proprie obligare ad aliquid
faciendum vel non faciendum. Sed non solum obligantur ad implendam
legem illi coram quibus promulgatur lex, sed etiam alii. Ergo
promulgatio non est de ratione legis.
3. Praeterea, obligatio legis extenditur etiam in futurum, quia
leges futuris negotiis necessitatem imponunt, ut iura dicunt. Sed
promulgatio fit ad praesentes. Ergo promulgatio non est de necessitate
legis.
Sed contra est quod dicitur in decretis, IV dist., quod leges
instituuntur cum promulgantur.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, lex imponitur aliis per
modum regulae et mensurae. Regula autem et mensura imponitur per hoc
quod applicatur his quae regulantur et mensurantur. Unde ad hoc quod
lex virtutem obligandi obtineat, quod est proprium legis, oportet quod
applicetur hominibus qui secundum eam regulari debent. Talis autem
applicatio fit per hoc quod in notitiam eorum deducitur ex ipsa
promulgatione. Unde promulgatio necessaria est ad hoc quod lex habeat
suam virtutem. Et sic ex quatuor praedictis potest colligi definitio
legis, quae nihil est aliud quam quaedam rationis ordinatio ad bonum
commune, ab eo qui curam communitatis habet, promulgata.
Ad primum ergo dicendum quod promulgatio legis naturae est ex hoc ipso
quod Deus eam mentibus hominum inseruit naturaliter cognoscendam.
Ad secundum dicendum quod illi coram quibus lex non promulgatur,
obligantur ad legem servandam, inquantum in eorum notitiam devenit per
alios, vel devenire potest, promulgatione facta.
Ad tertium dicendum quod promulgatio praesens in futurum extenditur per
firmitatem Scripturae, quae quodammodo semper eam promulgat. Unde
Isidorus dicit, in II Etymol., quod lex a legendo vocata est,
quia scripta est.
|
|