|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit aliqua lex
aeterna. Omnis enim lex aliquibus imponitur. Sed non fuit ab aeterno
aliquis cui lex posset imponi, solus enim Deus fuit ab aeterno. Ergo
nulla lex est aeterna.
2. Praeterea, promulgatio est de ratione legis. Sed promulgatio
non potuit esse ab aeterno, quia non erat ab aeterno cui
promulgaretur. Ergo nulla lex potest esse aeterna.
3. Praeterea, lex importat ordinem ad finem. Sed nihil est
aeternum quod ordinetur ad finem, solus enim ultimus finis est
aeternus. Ergo nulla lex est aeterna.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Lib. Arb., lex
quae summa ratio nominatur, non potest cuipiam intelligenti non
incommutabilis aeternaque videri.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, nihil est aliud lex
quam quoddam dictamen practicae rationis in principe qui gubernat
aliquam communitatem perfectam. Manifestum est autem, supposito quod
mundus divina providentia regatur, ut in primo habitum est, quod tota
communitas universi gubernatur ratione divina. Et ideo ipsa ratio
gubernationis rerum in Deo sicut in principe universitatis existens,
legis habet rationem. Et quia divina ratio nihil concipit ex tempore,
sed habet aeternum conceptum, ut dicitur Prov. VIII; inde est
quod huiusmodi legem oportet dicere aeternam.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae in seipsis non sunt, apud Deum
existunt, inquantum sunt ab ipso praecognita et praeordinata; secundum
illud Rom. IV, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt.
Sic igitur aeternus divinae legis conceptus habet rationem legis
aeternae, secundum quod a Deo ordinatur ad gubernationem rerum ab ipso
praecognitarum.
Ad secundum dicendum quod promulgatio fit et verbo et scripto; et
utroque modo lex aeterna habet promulgationem ex parte Dei
promulgantis, quia et verbum divinum est aeternum, et Scriptura libri
vitae est aeterna. Sed ex parte creaturae audientis aut inspicientis,
non potest esse promulgatio aeterna.
Ad tertium dicendum quod lex importat ordinem ad finem active,
inquantum scilicet per eam ordinantur aliqua in finem, non autem
passive, idest quod ipsa lex ordinetur ad finem, nisi per accidens in
gubernante cuius finis est extra ipsum, ad quem etiam necesse est ut
lex eius ordinetur. Sed finis divinae gubernationis est ipse Deus,
nec eius lex est aliud ab ipso. Unde lex aeterna non ordinatur in
alium finem.
|
|