|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit in nobis aliqua
lex naturalis. Sufficienter enim homo gubernatur per legem aeternam,
dicit enim Augustinus, in I de Lib. Arb., quod lex aeterna est
qua iustum est ut omnia sint ordinatissima. Sed natura non abundat in
superfluis, sicut nec deficit in necessariis. Ergo non est aliqua lex
homini naturalis.
2. Praeterea, per legem ordinatur homo in suis actibus ad finem, ut
supra habitum est. Sed ordinatio humanorum actuum ad finem non est per
naturam, sicut accidit in creaturis irrationabilibus, quae solo
appetitu naturali agunt propter finem, sed agit homo propter finem per
rationem et voluntatem. Ergo non est aliqua lex homini naturalis.
3. Praeterea, quanto aliquis est liberior, tanto minus est sub
lege. Sed homo est liberior omnibus animalibus, propter liberum
arbitrium, quod prae aliis animalibus habet. Cum igitur alia animalia
non subdantur legi naturali, nec homo alicui legi naturali subditur.
Sed contra est quod, Rom. II, super illud, cum gentes, quae
legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, dicit
Glossa, etsi non habent legem scriptam, habent tamen legem
naturalem, qua quilibet intelligit et sibi conscius est quid sit bonum
et quid malum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex, cum sit regula
et mensura, dupliciter potest esse in aliquo, uno modo, sicut in
regulante et mensurante; alio modo, sicut in regulato et mensurato,
quia inquantum participat aliquid de regula vel mensura, sic regulatur
vel mensuratur. Unde cum omnia quae divinae providentiae subduntur, a
lege aeterna regulentur et mensurentur, ut ex dictis patet; manifestum
est quod omnia participant aliqualiter legem aeternam, inquantum
scilicet ex impressione eius habent inclinationes in proprios actus et
fines. Inter cetera autem rationalis creatura excellentiori quodam
modo divinae providentiae subiacet, inquantum et ipsa fit providentiae
particeps, sibi ipsi et aliis providens. Unde et in ipsa participatur
ratio aeterna, per quam habet naturalem inclinationem ad debitum actum
et finem. Et talis participatio legis aeternae in rationali creatura
lex naturalis dicitur. Unde cum Psalmista dixisset, sacrificate
sacrificium iustitiae, quasi quibusdam quaerentibus quae sunt iustitiae
opera, subiungit, multi dicunt, quis ostendit nobis bona? Cui
quaestioni respondens, dicit, signatum est super nos lumen vultus
tui, domine, quasi lumen rationis naturalis, quo discernimus quid sit
bonum et malum, quod pertinet ad naturalem legem, nihil aliud sit quam
impressio divini luminis in nobis. Unde patet quod lex naturalis nihil
aliud est quam participatio legis aeternae in rationali creatura.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procederet, si lex naturalis
esset aliquid diversum a lege aeterna. Non autem est nisi quaedam
participatio eius, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod omnis operatio, rationis et voluntatis
derivatur in nobis ab eo quod est secundum naturam, ut supra habitum
est, nam omnis ratiocinatio derivatur a principiis naturaliter notis,
et omnis appetitus eorum quae sunt ad finem, derivatur a naturali
appetitu ultimi finis. Et sic etiam oportet quod prima directio actuum
nostrorum ad finem, fiat per legem naturalem.
Ad tertium dicendum quod etiam animalia irrationalia participant
rationem aeternam suo modo, sicut et rationalis creatura. Sed quia
rationalis creatura participat eam intellectualiter et rationaliter,
ideo participatio legis aeternae in creatura rationali proprie lex
vocatur, nam lex est aliquid rationis, ut supra dictum est. In
creatura autem irrationali non participatur rationaliter, unde non
potest dici lex nisi per similitudinem.
|
|