|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sit aliqua lex
humana. Lex enim naturalis est participatio legis aeternae, ut dictum
est. Sed per legem aeternam omnia sunt ordinatissima, ut Augustinus
dicit, in I de Lib. Arb. Ergo lex naturalis sufficit ad omnia
humana ordinanda. Non est ergo necessarium quod sit aliqua lex
humana.
2. Praeterea, lex habet rationem mensurae, ut dictum est. Sed
ratio humana non est mensura rerum, sed potius e converso, ut in X
Metaphys. dicitur. Ergo ex ratione humana nulla lex procedere
potest.
3. Praeterea, mensura debet esse certissima, ut dicitur in X
Metaphys. Sed dictamen humanae rationis de rebus gerendis est
incertum; secundum illud Sap. IX, cogitationes mortalium timidae,
et incertae providentiae nostrae. Ergo ex ratione humana nulla lex
procedere potest.
Sed contra est quod Augustinus, in I de Lib. Arb., ponit duas
leges, unam aeternam et aliam temporalem, quam dicit esse humanam.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex est quoddam
dictamen practicae rationis. Similis autem processus esse invenitur
rationis practicae et speculativae, utraque enim ex quibusdam
principiis ad quasdam conclusiones procedit, ut superius habitum est.
Secundum hoc ergo dicendum est quod, sicut in ratione speculativa ex
principiis indemonstrabilibus naturaliter cognitis producuntur
conclusiones diversarum scientiarum, quarum cognitio non est nobis
naturaliter indita, sed per industriam rationis inventa; ita etiam ex
praeceptis legis naturalis, quasi ex quibusdam principiis communibus et
indemonstrabilibus, necesse est quod ratio humana procedat ad aliqua
magis particulariter disponenda. Et istae particulares dispositiones
adinventae secundum rationem humanam, dicuntur leges humanae, servatis
aliis conditionibus quae pertinent ad rationem legis, ut supra dictum
est. Unde et Tullius dicit, in sua Rhetor., quod initium iuris
est a natura profectum; deinde quaedam in consuetudinem ex utilitate
rationis venerunt; postea res et a natura profectas et a consuetudine
probatas legum metus et religio sanxit.
Ad primum ergo dicendum quod ratio humana non potest participare ad
plenum dictamen rationis divinae, sed suo modo et imperfecte. Et ideo
sicut ex parte rationis speculativae, per naturalem participationem
divinae sapientiae, inest nobis cognitio quorundam communium
principiorum, non autem cuiuslibet veritatis propria cognitio, sicut
in divina sapientia continetur; ita etiam ex parte rationis practicae
naturaliter homo participat legem aeternam secundum quaedam communia
principia, non autem secundum particulares directiones singulorum,
quae tamen in aeterna lege continentur. Et ideo necesse est ulterius
quod ratio humana procedat ad particulares quasdam legum sanctiones.
Ad secundum dicendum quod ratio humana secundum se non est regula
rerum, sed principia ei naturaliter indita, sunt quaedam regulae
generales et mensurae omnium eorum quae sunt per hominem agenda, quorum
ratio naturalis est regula et mensura, licet non sit mensura eorum quae
sunt a natura.
Ad tertium dicendum quod ratio practica est circa operabilia, quae
sunt singularia et contingentia, non autem circa necessaria, sicut
ratio speculativa. Et ideo leges humanae non possunt illam
infallibilitatem habere quam habent conclusiones demonstrativae
scientiarum. Nec oportet quod omnis mensura sit omni modo infallibilis
et certa, sed secundum quod est possibile in genere suo.
|
|