|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non fuerit necessarium
esse aliquam legem divinam. Quia, ut dictum est, lex naturalis est
quaedam participatio legis aeternae in nobis. Sed lex aeterna est lex
divina, ut dictum est. Ergo non oportet quod praeter legem
naturalem, et leges humanas ab ea derivatas, sit aliqua alia lex
divina.
2. Praeterea, Eccli. XV dicitur quod Deus dimisit hominem in
manu consilii sui. Consilium autem est actus rationis, ut supra
habitum est. Ergo homo dimissus est gubernationi suae rationis. Sed
dictamen rationis humanae est lex humana, ut dictum est. Ergo non
oportet quod homo alia lege divina gubernetur.
3. Praeterea, natura humana est sufficientior irrationalibus
creaturis. Sed irrationales creaturae non habent aliquam legem divinam
praeter inclinationem naturalem eis inditam. Ergo multo minus creatura
rationalis debet habere aliquam legem divinam praeter naturalem legem.
Sed contra est quod David expetit legem a Deo sibi poni, dicens,
legem pone mihi, domine, in via iustificationum tuarum.
Respondeo dicendum quod praeter legem naturalem et legem humanam,
necessarium fuit ad directionem humanae vitae habere legem divinam. Et
hoc propter quatuor rationes. Primo quidem, quia per legem dirigitur
homo ad actus proprios in ordine ad ultimum finem. Et si quidem homo
ordinaretur tantum ad finem qui non excederet proportionem naturalis
facultatis hominis, non oporteret quod homo haberet aliquid directivum
ex parte rationis, supra legem naturalem et legem humanitus positam,
quae ab ea derivatur. Sed quia homo ordinatur ad finem beatitudinis
aeternae, quae excedit proportionem naturalis facultatis humanae, ut
supra habitum est; ideo necessarium fuit ut supra legem naturalem et
humanam, dirigeretur etiam ad suum finem lege divinitus data.
Secundo, quia propter incertitudinem humani iudicii, praecipue de
rebus contingentibus et particularibus, contingit de actibus humanis
diversorum esse diversa iudicia, ex quibus etiam diversae et contrariae
leges procedunt. Ut ergo homo absque omni dubitatione scire possit
quid ei sit agendum et quid vitandum, necessarium fuit ut in actibus
propriis dirigeretur per legem divinitus datam, de qua constat quod non
potest errare. Tertio, quia de his potest homo legem ferre, de
quibus potest iudicare. Iudicium autem hominis esse non potest de
interioribus motibus, qui latent, sed solum de exterioribus actibus,
qui apparent. Et tamen ad perfectionem virtutis requiritur quod in
utrisque actibus homo rectus existat. Et ideo lex humana non potuit
cohibere et ordinare sufficienter interiores actus, sed necessarium
fuit quod ad hoc superveniret lex divina. Quarto quia, sicut
Augustinus dicit, in I de Lib. Arb., lex humana non potest omnia
quae male fiunt, punire vel prohibere, quia dum auferre vellet omnia
mala, sequeretur quod etiam multa bona tollerentur, et impediretur
utilitas boni communis, quod est necessarium ad conversationem
humanam. Ut ergo nullum malum improhibitum et impunitum remaneat,
necessarium fuit supervenire legem divinam, per quam omnia peccata
prohibentur. Et istae quatuor causae tanguntur in Psalmo XVIII,
ubi dicitur, lex domini immaculata, idest nullam peccati turpitudinem
permittens; convertens animas, quia non solum exteriores actus, sed
etiam interiores dirigit; testimonium domini fidele, propter
certitudinem veritatis et rectitudinis; sapientiam praestans parvulis,
inquantum ordinat hominem ad supernaturalem finem et divinum.
Ad primum ergo dicendum quod per naturalem legem participatur lex
aeterna secundum proportionem capacitatis humanae naturae. Sed oportet
ut altiori modo dirigatur homo in ultimum finem supernaturalem. Et
ideo superadditur lex divinitus data, per quam lex aeterna participatur
altiori modo.
Ad secundum dicendum quod consilium est inquisitio quaedam, unde
oportet quod procedat ex aliquibus principiis. Nec sufficit quod
procedat ex principiis naturaliter inditis, quae sunt praecepta legis
naturae, propter praedicta, sed oportet quod superaddantur quaedam
alia principia, scilicet praecepta legis divinae.
Ad tertium dicendum quod creaturae irrationales non ordinantur ad
altiorem finem quam sit finis qui est proportionatus naturali virtuti
ipsarum. Et ideo non est similis ratio.
|
|