|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod lex divina sit una
tantum. Unius enim regis in uno regno est una lex. Sed totum humanum
genus comparatur ad Deum sicut ad unum regem; secundum illud Psalmi
XLVI, rex omnis terrae Deus. Ergo est una tantum lex divina.
2. Praeterea, omnis lex ordinatur ad finem quem legislator intendit
in eis quibus legem fert. Sed unum et idem est quod Deus intendit in
omnibus hominibus; secundum illud I ad Tim. II, vult omnes
homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Ergo una
tantum est lex divina.
3. Praeterea, lex divina propinquior esse videtur legi aeternae,
quae est una, quam lex naturalis, quanto altior est revelatio gratiae
quam cognitio naturae. Sed lex naturalis est una omnium hominum.
Ergo multo magis lex divina.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. VII, translato
sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat. Sed sacerdotium est
duplex, ut ibidem dicitur, scilicet sacerdotium leviticum, et
sacerdotium Christi. Ergo etiam duplex est lex divina, scilicet lex
vetus, et lex nova.
Respondeo dicendum quod, sicut in primo dictum est, distinctio est
causa numeri. Dupliciter autem inveniuntur aliqua distingui. Uno
modo, sicut ea quae sunt omnino specie diversa, ut equus et bos.
Alio modo, sicut perfectum et imperfectum in eadem specie, sicut puer
et vir. Et hoc modo lex divina distinguitur in legem veterem et legem
novam. Unde apostolus, ad Gal. III, comparat statum veteris
legis statui puerili existenti sub paedagogo, statum autem novae legis
comparat statui viri perfecti, qui iam non est sub paedagogo.
Attenditur autem perfectio et imperfectio utriusque legis secundum tria
quae ad legem pertinent, ut supra dictum est. Primo enim ad legem
pertinet ut ordinetur ad bonum commune sicut ad finem, ut supra dictum
est. Quod quidem potest esse duplex. Scilicet bonum sensibile et
terrenum, et ad tale bonum ordinabat directe lex vetus; unde statim,
Exodi III, in principio legis, invitatur populus ad regnum
terrenum Chananaeorum. Et iterum bonum intelligibile et caeleste, et
ad hoc ordinat lex nova. Unde statim Christus ad regnum caelorum in
suae praedicationis principio invitavit, dicens, poenitentiam agite,
appropinquavit enim regnum caelorum, Matth. IV. Et ideo
Augustinus dicit, in IV contra Faustum, quod temporalium rerum
promissiones testamento veteri continentur, et ideo vetus appellatur,
sed aeternae vitae promissio ad novum pertinet testamentum. Secundo ad
legem pertinet dirigere humanos actus secundum ordinem iustitiae. In
quo etiam superabundat lex nova legi veteri, interiores actus animi
ordinando; secundum illud Matth. V, nisi abundaverit iustitia
vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum
caelorum. Et ideo dicitur quod lex vetus cohibet manum, lex nova
animum. Tertio ad legem pertinet inducere homines ad observantias
mandatorum. Et hoc quidem lex vetus faciebat timore poenarum, lex
autem nova facit hoc per amorem, qui in cordibus nostris infunditur per
gratiam Christi, quae in lege nova confertur, sed in lege veteri
figurabatur. Et ideo dicit Augustinus, contra Adimantum Manichaei
discipulum, quod brevis differentia est legis et Evangelii, timor et
amor.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut paterfamilias in domo alia mandata
proponit pueris et adultis, ita etiam unus rex Deus, in uno suo
regno, aliam legem dedit hominibus adhuc imperfectis existentibus; et
aliam perfectiorem iam manuductis per priorem legem ad maiorem
capacitatem divinorum.
Ad secundum dicendum quod salus hominum non poterat esse nisi per
Christum; secundum illud Act. IV, non est aliud nomen datum
hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Et ideo lex perfecte ad
salutem omnes inducens, dari non potuit nisi post Christi adventum.
Antea vero dari oportuit populo ex quo Christus erat nasciturus,
legem praeparatoriam ad Christi susceptionem, in qua quaedam rudimenta
salutaris iustitiae continerentur.
Ad tertium dicendum quod lex naturalis dirigit hominem secundum quaedam
praecepta communia, in quibus conveniunt tam perfecti quam imperfecti,
et ideo est una omnium. Sed lex divina dirigit hominem etiam in
quibusdam particularibus, ad quae non similiter se habent perfecti et
imperfecti. Et ideo oportuit legem divinam esse duplicem, sicut iam
dictum est.
|
|