|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non sit aliqua lex
fomitis. Dicit enim Isidorus, in V Etymol., quod lex ratione
consistit. Fomes autem non consistit ratione, sed magis a ratione
deviat. Ergo fomes non habet rationem legis.
2. Praeterea, omnis lex obligatoria est, ita quod qui ipsam non
servant, transgressores dicuntur. Sed fomes non constituit aliquem
transgressorem ex hoc quod ipsum non sequitur, sed magis transgressor
redditur si quis ipsum sequatur. Ergo fomes non habet rationem legis.
3. Praeterea, lex ordinatur ad bonum commune, ut supra habitum
est. Sed fomes non inclinat ad bonum commune, sed magis ad bonum
privatum. Ergo fomes non habet rationem legis.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. VII, video aliam legem
in membris meis, repugnantem legi mentis meae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex essentialiter
invenitur in regulante et mensurante, participative autem in eo quod
mensuratur et regulatur; ita quod omnis inclinatio vel ordinatio quae
invenitur in his quae subiecta sunt legi, participative dicitur lex,
ut ex supradictis patet. Potest autem in his quae subduntur legi,
aliqua inclinatio inveniri dupliciter a legislatore. Uno modo,
inquantum directe inclinat suos subditos ad aliquid; et diversos
interdum ad diversos actus; secundum quem modum potest dici quod alia
est lex militum, et alia est lex mercatorum. Alio modo, indirecte,
inquantum scilicet per hoc quod legislator destituit aliquem sibi
subditum aliqua dignitate, sequitur quod transeat in alium ordinem et
quasi in aliam legem, puta si miles ex militia destituatur, transibit
in legem rusticorum vel mercatorum. Sic igitur sub Deo legislatore
diversae creaturae diversas habent naturales inclinationes, ita ut quod
uni est quodammodo lex, alteri sit contra legem, ut si dicam quod
furibundum esse est quodammodo lex canis, est autem contra legem ovis
vel alterius mansueti animalis. Est ergo hominis lex, quam sortitur
ex ordinatione divina secundum propriam conditionem, ut secundum
rationem operetur. Quae quidem lex fuit tam valida in primo statu, ut
nihil vel praeter rationem vel contra rationem posset subrepere homini.
Sed dum homo a Deo recessit, incurrit in hoc quod feratur secundum
impetum sensualitatis, et unicuique etiam particulariter hoc
contingit, quanto magis a ratione recesserit, ut sic quodammodo
bestiis assimiletur, quae sensualitatis impetu feruntur; secundum
illud Psalmi XLVIII, homo, cum in honore esset, non
intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus
est illis. Sic igitur ipsa sensualitatis inclinatio, quae fomes
dicitur, in aliis quidem animalibus simpliciter habet rationem legis,
illo tamen modo quo in talibus lex dici potest, secundum directam
inclinationem. In hominibus autem secundum hoc non habet rationem
legis, sed magis est deviatio a lege rationis. Sed inquantum per
divinam iustitiam homo destituitur originali iustitia et vigore
rationis, ipse impetus sensualitatis qui eum ducit, habet rationem
legis, inquantum est poenalis et ex lege divina consequens, hominem
destituente propria dignitate.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de fomite secundum se
considerato, prout inclinat ad malum. Sic enim non habet rationem
legis, ut dictum est, sed secundum quod sequitur ex divinae legis
iustitia, tanquam si diceretur lex esse quod aliquis nobilis, propter
suam culpam, ad servilia opera induci permitteretur.
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de eo quod est lex
quasi regula et mensura, sic enim deviantes a lege transgressores
constituuntur. Sic autem fomes non est lex, sed per quandam
participationem, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de fomite quantum ad
inclinationem propriam, non autem quantum ad suam originem. Et tamen
si consideretur inclinatio sensualitatis prout est in aliis animalibus,
sic ordinatur ad bonum commune, idest ad conservationem naturae in
specie vel in individuo. Et hoc est etiam in homine, prout
sensualitas subditur rationi. Sed fomes dicitur secundum quod exit
rationis ordinem.
|
|