|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod legis non sit facere
homines bonos. Homines enim sunt boni per virtutem, virtus enim est
quae bonum facit habentem, ut dicitur in II Ethic. Sed virtus est
homini a solo Deo, ipse enim eam facit in nobis sine nobis, ut supra
dictum est in definitione virtutis. Ergo legis non est facere homines
bonos.
2. Praeterea, lex non prodest homini nisi legi obediat. Sed hoc
ipsum quod homo obedit legi, est ex bonitate. Ergo bonitas
praeexigitur in homine ad legem. Non igitur lex facit homines bonos.
3. Praeterea, lex ordinatur ad bonum commune, ut supra dictum est.
Sed quidam bene se habent in his quae ad commune pertinent, qui tamen
in propriis non bene se habent. Non ergo ad legem pertinet quod faciat
homines bonos.
4. Praeterea, quaedam leges sunt tyrannicae, ut philosophus dicit,
in sua politica. Sed tyrannus non intendit ad bonitatem subditorum,
sed solum ad propriam utilitatem. Non ergo legis est facere homines
bonos.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Ethic., quod
voluntas cuiuslibet legislatoris haec est, ut faciat cives bonos.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex nihil aliud est
quam dictamen rationis in praesidente, quo subditi gubernantur.
Cuiuslibet autem subditi virtus est ut bene subdatur ei a quo
gubernatur, sicut videmus quod virtus irascibilis et concupiscibilis in
hoc consistit quod sint bene obedientes rationi. Et per hunc modum
virtus cuiuslibet subiecti est ut bene subiiciatur principanti, ut
philosophus dicit, in I Polit. Ad hoc autem ordinatur unaquaeque
lex, ut obediatur ei a subditis. Unde manifestum est quod hoc sit
proprium legis, inducere subiectos ad propriam ipsorum virtutem. Cum
igitur virtus sit quae bonum facit habentem, sequitur quod proprius
effectus legis sit bonos facere eos quibus datur, vel simpliciter vel
secundum quid. Si enim intentio ferentis legem tendat in verum bonum,
quod est bonum commune secundum iustitiam divinam regulatum, sequitur
quod per legem homines fiant boni simpliciter. Si vero intentio
legislatoris feratur ad id quod non est bonum simpliciter, sed utile
vel delectabile sibi, vel repugnans iustitiae divinae; tunc lex non
facit homines bonos simpliciter, sed secundum quid, scilicet in ordine
ad tale regimen. Sic autem bonum invenitur etiam in per se malis,
sicut aliquis dicitur bonus latro, quia operatur accommode ad finem.
Ad primum ergo dicendum quod duplex est virtus, ut ex supradictis
patet, scilicet acquisita, et infusa. Ad utramque autem aliquid
operatur operum assuetudo, sed diversimode, nam virtutem quidem
acquisitam causat; ad virtutem autem infusam disponit, et eam iam
habitam conservat et promovet. Et quia lex ad hoc datur ut dirigat
actus humanos, inquantum actus humani operantur ad virtutem, intantum
lex facit homines bonos. Unde et philosophus dicit, II Polit.,
quod legislatores assuefacientes faciunt bonos.
Ad secundum dicendum quod non semper aliquis obedit legi ex bonitate
perfecta virtutis, sed quandoque quidem ex timore poenae; quandoque
autem ex solo dictamine rationis, quod est quoddam principium
virtutis, ut supra habitum est.
Ad tertium dicendum quod bonitas cuiuslibet partis consideratur in
proportione ad suum totum, unde et Augustinus dicit, in III
Confess., quod turpis omnis pars est quae suo toti non congruit.
Cum igitur quilibet homo sit pars civitatis, impossibile est quod
aliquis homo sit bonus, nisi sit bene proportionatus bono communi, nec
totum potest bene consistere nisi ex partibus sibi proportionatis.
Unde impossibile est quod bonum commune civitatis bene se habeat, nisi
cives sint virtuosi, ad minus illi quibus convenit principari.
Sufficit autem, quantum ad bonum communitatis, quod alii intantum
sint virtuosi quod principum mandatis obediant. Et ideo philosophus
dicit, in III Polit., quod eadem est virtus principis et boni
viri; non autem eadem est virtus cuiuscumque civis et boni viri.
Ad quartum dicendum quod lex tyrannica, cum non sit secundum
rationem, non est simpliciter lex, sed magis est quaedam perversitas
legis. Et tamen inquantum habet aliquid de ratione legis, intendit ad
hoc quod cives sint boni. Non enim habet de ratione legis nisi
secundum hoc quod est dictamen alicuius praesidentis in subditis, et ad
hoc tendit ut subditi legi sint bene obedientes; quod est eos esse
bonos, non simpliciter, sed in ordine ad tale regimen.
|
|