|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod legis actus non sint
convenienter assignati in hoc quod dicitur quod legis actus est
imperare, vetare, permittere et punire. Lex enim omnis praeceptum
commune est, ut legisconsultus dicit. Sed idem est imperare quod
praecipere. Ergo alia tria superfluunt.
2. Praeterea, effectus legis est ut inducat subditos ad bonum,
sicut supra dictum est. Sed consilium est de meliori bono quam
praeceptum. Ergo magis pertinet ad legem consulere quam praecipere.
3. Praeterea, sicut homo aliquis incitatur ad bonum per poenas, ita
etiam et per praemia. Ergo sicut punire ponitur effectus legis, ita
etiam et praemiare.
4. Praeterea, intentio legislatoris est ut homines faciat bonos,
sicut supra dictum est. Sed ille qui solo metu poenarum obedit legi,
non est bonus, nam timore servili, qui est timor poenarum, etsi bonum
aliquis faciat, non tamen bene aliquid fit, ut Augustinus dicit.
Non ergo videtur esse proprium legis quod puniat.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in V Etymol., omnis lex aut
permittit aliquid, ut, vir fortis praemium petat. Aut vetat, ut,
sacrarum virginum nuptias nulli liceat petere. Aut punit, ut, qui
caedem fecerit, capite plectatur.
Respondeo dicendum quod, sicut enuntiatio est rationis dictamen per
modum enuntiandi, ita etiam lex per modum praecipiendi. Rationis
autem proprium est ut ex aliquo ad aliquid inducat. Unde sicut in
demonstrativis scientiis ratio inducit ut assentiatur conclusioni per
quaedam principia, ita etiam inducit ut assentiatur legis praecepto per
aliquid. Praecepta autem legis sunt de actibus humanis, in quibus lex
dirigit, ut supra dictum est. Sunt autem tres differentiae humanorum
actuum. Nam sicut supra dictum est, quidam actus sunt boni ex
genere, qui sunt actus virtutum, et respectu horum, ponitur legis
actus praecipere vel imperare; praecipit enim lex omnes actus
virtutum, ut dicitur in V Ethic. Quidam vero sunt actus mali ex
genere, sicut actus vitiosi, et respectu horum, lex habet prohibere.
Quidam vero ex genere suo sunt actus indifferentes, et respectu
horum, lex habet permittere. Et possunt etiam indifferentes dici
omnes illi actus qui sunt vel parum boni vel parum mali. Id autem per
quod inducit lex ad hoc quod sibi obediatur, est timor poenae, et
quantum ad hoc, ponitur legis effectus punire.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut cessare a malo habet quandam
rationem boni, ita etiam prohibitio habet quandam rationem praecepti.
Et secundum hoc, large accipiendo praeceptum, universaliter lex
praeceptum dicitur.
Ad secundum dicendum quod consulere non est proprius actus legis, sed
potest pertinere etiam ad personam privatam, cuius non est condere
legem. Unde etiam apostolus, I ad Cor. VII, cum consilium
quoddam daret, dixit, ego dico, non dominus. Et ideo non ponitur
inter effectus legis.
Ad tertium dicendum quod etiam praemiare potest ad quemlibet
pertinere, sed punire non pertinet nisi ad ministrum legis, cuius
auctoritate poena infertur. Et ideo praemiare non ponitur actus
legis, sed solum punire.
Ad quartum dicendum quod per hoc quod aliquis incipit assuefieri ad
vitandum mala et ad implendum bona propter metum poenae, perducitur
quandoque ad hoc quod delectabiliter et ex propria voluntate hoc
faciat. Et secundum hoc, lex etiam puniendo perducit ad hoc quod
homines sint boni.
|
|