|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex aeterna non sit ratio
summa in Deo existens. Lex enim aeterna est una tantum. Sed
rationes rerum in mente divina sunt plures, dicit enim Augustinus, in
libro octoginta trium quaest., quod Deus singula fecit propriis
rationibus. Ergo lex aeterna non videtur esse idem quod ratio in mente
divina existens.
2. Praeterea, de ratione legis est quod verbo promulgetur, ut supra
dictum est. Sed verbum in divinis dicitur personaliter, ut in primo
habitum est, ratio autem dicitur essentialiter. Non igitur idem est
lex aeterna quod ratio divina.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de vera Relig.,
apparet supra mentem nostram legem esse, quae veritas dicitur. Lex
autem supra mentem nostram existens est lex aeterna. Ergo veritas est
lex aeterna. Sed non est eadem ratio veritatis et rationis. Ergo lex
aeterna non est idem quod ratio summa.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Lib. Arb., quod
lex aeterna est summa ratio, cui semper obtemperandum est.
Respondeo dicendum quod, sicut in quolibet artifice praeexistit ratio
eorum quae constituuntur per artem, ita etiam in quolibet gubernante
oportet quod praeexistat ratio ordinis eorum quae agenda sunt per eos
qui gubernationi subduntur. Et sicut ratio rerum fiendarum per artem
vocatur ars vel exemplar rerum artificiatarum, ita etiam ratio
gubernantis actus subditorum, rationem legis obtinet, servatis aliis
quae supra esse diximus de legis ratione. Deus autem per suam
sapientiam conditor est universarum rerum, ad quas comparatur sicut
artifex ad artificiata, ut in primo habitum est. Est etiam gubernator
omnium actuum et motionum quae inveniuntur in singulis creaturis, ut
etiam in primo habitum est. Unde sicut ratio divinae sapientiae
inquantum per eam cuncta sunt creata, rationem habet artis vel
exemplaris vel ideae; ita ratio divinae sapientiae moventis omnia ad
debitum finem, obtinet rationem legis. Et secundum hoc, lex aeterna
nihil aliud est quam ratio divinae sapientiae, secundum quod est
directiva omnium actuum et motionum.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur ibi de rationibus
idealibus, quae respiciunt proprias naturas singularum rerum, et ideo
in eis invenitur quaedam distinctio et pluralitas, secundum diversos
respectus ad res, ut in primo habitum est. Sed lex dicitur directiva
actuum in ordine ad bonum commune, ut supra dictum est. Ea autem quae
sunt in seipsis diversa, considerantur ut unum, secundum quod
ordinantur ad aliquod commune. Et ideo lex aeterna est una, quae est
ratio huius ordinis.
Ad secundum dicendum quod circa verbum quodcumque duo possunt
considerari, scilicet ipsum verbum, et ea quae verbo exprimuntur.
Verbum enim vocale est quiddam ab ore hominis prolatum; sed hoc verbo
exprimuntur quae verbis humanis significantur. Et eadem ratio est de
verbo hominis mentali, quod nihil est aliud quam quiddam mente
conceptum, quo homo exprimit mentaliter ea de quibus cogitat. Sic
igitur in divinis ipsum verbum, quod est conceptio paterni
intellectus, personaliter dicitur, sed omnia quaecumque sunt in
scientia patris, sive essentialia sive personalia, sive etiam Dei
opera exprimuntur hoc verbo, ut patet per Augustinum, in XV de
Trin. Et inter cetera quae hoc verbo exprimuntur, etiam ipsa lex
aeterna verbo ipso exprimitur. Nec tamen propter hoc sequitur quod lex
aeterna personaliter in divinis dicatur. Appropriatur tamen filio,
propter convenientiam quam habet ratio ad verbum.
Ad tertium dicendum quod ratio intellectus divini aliter se habet ad
res quam ratio intellectus humani. Intellectus enim humanus est
mensuratus a rebus, ut scilicet conceptus hominis non sit verus propter
seipsum, sed dicitur verus ex hoc quod consonat rebus, ex hoc enim
quod res est vel non est, opinio vera vel falsa est. Intellectus vero
divinus est mensura rerum, quia unaquaeque res intantum habet de
veritate, inquantum imitatur intellectum divinum, ut in primo dictum
est. Et ideo intellectus divinus est verus secundum se. Unde ratio
eius est ipsa veritas.
|
|