|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex aeterna non sit
omnibus nota. Quia ut dicit apostolus, I ad Cor., quae sunt
Dei, nemo novit nisi spiritus Dei. Sed lex aeterna est quaedam
ratio in mente divina existens. Ergo omnibus est ignota nisi soli
Deo.
2. Praeterea, sicut Augustinus dicit, in libro de Lib. Arb.,
lex aeterna est qua iustum est ut omnia sint ordinatissima. Sed non
omnes cognoscunt qualiter omnia sint ordinatissima. Non ergo omnes
cognoscunt legem aeternam.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de vera Relig., quod
lex aeterna est de qua homines iudicare non possunt. Sed sicut in I
Ethic. dicitur, unusquisque bene iudicat quae cognoscit. Ergo lex
aeterna non est nobis nota.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Lib. Arb.,
quod aeternae legis notio nobis impressa est.
Respondeo dicendum quod dupliciter aliquid cognosci potest, uno modo,
in seipso; alio modo, in suo effectu, in quo aliqua similitudo eius
invenitur; sicut aliquis non videns solem in sua substantia, cognoscit
ipsum in sua irradiatione. Sic igitur dicendum est quod legem aeternam
nullus potest cognoscere secundum quod in seipsa est, nisi solum
beati, qui Deum per essentiam vident. Sed omnis creatura rationalis
ipsam cognoscit secundum aliquam eius irradiationem, vel maiorem vel
minorem. Omnis enim cognitio veritatis est quaedam irradiatio et
participatio legis aeternae, quae est veritas incommutabilis, ut
Augustinus dicit, in libro de vera Relig. Veritatem autem omnes
aliqualiter cognoscunt, ad minus quantum ad principia communia legis
naturalis. In aliis vero quidam plus et quidam minus participant de
cognitione veritatis; et secundum hoc etiam plus vel minus cognoscunt
legem aeternam.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae sunt Dei, in seipsis quidem
cognosci a nobis non possunt, sed tamen in effectibus suis nobis
manifestantur, secundum illud Rom. I, invisibilia Dei per ea quae
facta sunt, intellecta, conspiciuntur.
Ad secundum dicendum quod legem aeternam etsi unusquisque cognoscat pro
sua capacitate, secundum modum praedictum, nullus tamen eam
comprehendere potest, non enim totaliter manifestari potest per suos
effectus. Et ideo non oportet quod quicumque cognoscit legem aeternam
secundum modum praedictum, cognoscat totum ordinem rerum, quo omnia
sunt ordinatissima.
Ad tertium dicendum quod iudicare de aliquo potest intelligi
dupliciter. Uno modo, sicut vis cognitiva diiudicat de proprio
obiecto; secundum illud Iob XII, nonne auris verba diiudicat, et
fauces comedentis saporem? Et secundum istum modum iudicii,
philosophus dicit quod unusquisque bene iudicat quae cognoscit,
iudicando scilicet an sit verum quod proponitur. Alio modo, secundum
quod superior iudicat de inferiori quodam practico iudicio, an scilicet
ita debeat esse vel non ita. Et sic nullus potest iudicare de lege
aeterna.
|
|