|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnis lex a lege
aeterna derivetur. Est enim quaedam lex fomitis, ut supra dictum
est. Ipsa autem non derivatur a lege divina, quae est lex aeterna,
ad ipsam enim pertinet prudentia carnis, de qua apostolus dicit, ad
Rom. VIII, quod legi Dei non potest esse subiecta. Ergo non
omnis lex procedit a lege aeterna.
2. Praeterea, a lege aeterna nihil iniquum procedere potest, quia
sicut dictum est, lex aeterna est secundum quam iustum est ut omnia
sint ordinatissima. Sed quaedam leges sunt iniquae; secundum illud
Isaiae X, vae qui condunt leges iniquas. Ergo non omnis lex
procedit a lege aeterna.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in I de Lib. Arbit., quod
lex quae populo regendo scribitur, recte multa permittit quae per
divinam providentiam vindicantur. Sed ratio divinae providentiae est
lex aeterna, ut dictum est. Ergo nec etiam omnis lex recta procedit a
lege aeterna.
Sed contra est quod, Prov. VIII, divina sapientia dicit, per
me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt. Ratio autem
divinae sapientiae est lex aeterna, ut supra dictum est. Ergo omnes
leges a lege aeterna procedunt.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex importat
rationem quandam directivam actuum ad finem. In omnibus autem
moventibus ordinatis oportet quod virtus secundi moventis derivetur a
virtute moventis primi, quia movens secundum non movet nisi inquantum
movetur a primo. Unde et in omnibus gubernantibus idem videmus, quod
ratio gubernationis a primo gubernante ad secundos derivatur, sicut
ratio eorum quae sunt agenda in civitate, derivatur a rege per
praeceptum in inferiores administratores. Et in artificialibus etiam
ratio artificialium actuum derivatur ab architectore ad inferiores
artifices, qui manu operantur. Cum ergo lex aeterna sit ratio
gubernationis in supremo gubernante, necesse est quod omnes rationes
gubernationis quae sunt in inferioribus gubernantibus, a lege aeterna
deriventur. Huiusmodi autem rationes inferiorum gubernantium sunt
quaecumque aliae leges praeter legem aeternam. Unde omnes leges,
inquantum participant de ratione recta, intantum derivantur a lege
aeterna. Et propter hoc Augustinus dicit, in I de Lib. Arb.,
quod in temporali lege nihil est iustum ac legitimum, quod non ex lege
aeterna homines sibi derivaverunt.
Ad primum ergo dicendum quod fomes habet rationem legis in homine,
inquantum est poena consequens divinam iustitiam, et secundum hoc
manifestum est quod derivatur a lege aeterna. Inquantum vero inclinat
ad peccatum, sic contrariatur legi Dei, et non habet rationem legis,
ut ex supradictis patet.
Ad secundum dicendum quod lex humana intantum habet rationem legis,
inquantum est secundum rationem rectam, et secundum hoc manifestum est
quod a lege aeterna derivatur. Inquantum vero a ratione recedit, sic
dicitur lex iniqua, et sic non habet rationem legis, sed magis
violentiae cuiusdam. Et tamen in ipsa lege iniqua inquantum servatur
aliquid de similitudine legis propter ordinem potestatis eius qui legem
fert, secundum hoc etiam derivatur a lege aeterna, omnis enim potestas
a domino Deo est, ut dicitur Rom. XIII.
Ad tertium dicendum quod lex humana dicitur aliqua permittere, non
quasi ea approbans, sed quasi ea dirigere non potens. Multa autem
diriguntur lege divina quae dirigi non possunt lege humana, plura enim
subduntur causae superiori quam inferiori. Unde hoc ipsum quod lex
humana non se intromittat de his quae dirigere non potest, ex ordine
legis aeternae provenit. Secus autem esset si approbaret ea quae lex
aeterna reprobat. Unde ex hoc non habetur quod lex humana non
derivetur a lege aeterna, sed quod non perfecte eam assequi possit.
|
|