|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod necessaria et aeterna
subiiciantur legi aeternae. Omne enim quod rationabile est, rationi
subditur. Sed voluntas divina est rationabilis, cum sit iusta. Ergo
rationi subditur. Sed lex aeterna est ratio divina. Ergo voluntas
Dei subditur legi aeternae. Voluntas autem Dei est aliquod
aeternum. Ergo etiam aeterna et necessaria legi aeternae subduntur.
2. Praeterea, quidquid subiicitur regi, subiicitur legi regis.
Filius autem, ut dicitur I ad Cor. XV, subiectus erit Deo et
patri, cum tradiderit ei regnum. Ergo filius, qui est aeternus,
subiicitur legi aeternae.
3. Praeterea, lex aeterna est ratio divinae providentiae. Sed
multa necessaria subduntur divinae providentiae, sicut permanentia
substantiarum incorporalium et corporum caelestium. Ergo legi aeternae
subduntur etiam necessaria.
Sed contra, ea quae sunt necessaria, impossibile est aliter se
habere, unde cohibitione non indigent. Sed imponitur hominibus lex ut
cohibeantur a malis, ut ex supradictis patet. Ergo ea quae sunt
necessaria, legi non subduntur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex aeterna est
ratio divinae gubernationis. Quaecumque ergo divinae gubernationi
subduntur, subiiciuntur etiam legi aeternae, quae vero gubernationi
aeternae non subduntur, neque legi aeternae subduntur. Horum autem
distinctio attendi potest ex his quae circa nos sunt. Humanae enim
gubernationi subduntur ea quae per homines fieri possunt, quae vero ad
naturam hominis pertinent, non subduntur gubernationi humanae,
scilicet quod homo habeat animam, vel manus aut pedes. Sic igitur
legi aeternae subduntur omnia quae sunt in rebus a Deo creatis, sive
sint contingentia sive sint necessaria, ea vero quae pertinent ad
naturam vel essentiam divinam, legi aeternae non subduntur, sed sunt
realiter ipsa lex aeterna.
Ad primum ergo dicendum quod de voluntate Dei dupliciter possumus
loqui. Uno modo, quantum ad ipsam voluntatem, et sic, cum voluntas
Dei sit ipsa eius essentia, non subditur gubernationi divinae neque
legi aeternae, sed est idem quod lex aeterna. Alio modo possumus
loqui de voluntate divina quantum ad ipsa quae Deus vult circa
creaturas, quae quidem subiecta sunt legi aeternae, inquantum horum
ratio est in divina sapientia. Et ratione horum, voluntas Dei
dicitur rationabilis. Alioquin, ratione sui ipsius, magis est
dicenda ipsa ratio.
Ad secundum dicendum quod filius Dei non est a Deo factus, sed
naturaliter ab ipso genitus. Et ideo non subditur divinae providentiae
aut legi aeternae, sed magis ipse est lex aeterna per quandam
appropriationem, ut patet per Augustinum, in libro de vera Relig.
Dicitur autem esse subiectus patri ratione humanae naturae, secundum
quam etiam pater dicitur esse maior eo.
Tertium concedimus, quia procedit de necessariis creatis.
Ad quartum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in V
Metaphys., quaedam necessaria habent causam suae necessitatis, et
sic hoc ipsum quod impossibile est ea aliter esse, habent ab alio. Et
hoc ipsum est cohibitio quaedam efficacissima, nam quaecumque
cohibentur, intantum cohiberi dicuntur, inquantum non possunt aliter
facere quam de eis disponatur.
|
|