|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non omnes res humanae
subiiciantur legi aeternae. Dicit enim apostolus, ad Gal. V, si
spiritu ducimini, non estis sub lege. Sed viri iusti, qui sunt filii
Dei per adoptionem, spiritu Dei aguntur; secundum illud Rom.
VIII, qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Ergo non
omnes homines sunt sub lege aeterna.
2. Praeterea, apostolus dicit, ad Rom. VIII, prudentia
carnis inimica est Deo, legi enim Dei subiecta non est. Sed multi
homines sunt in quibus prudentia carnis dominatur. Ergo legi
aeternae, quae est lex Dei, non subiiciuntur omnes homines.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in I de Lib. Arb., quod lex
aeterna est qua mali miseriam, boni vitam beatam merentur. Sed
homines iam beati, vel iam damnati, non sunt in statu merendi. Ergo
non subsunt legi aeternae.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, nullo
modo aliquid legibus summi creatoris ordinatorisque subtrahitur, a quo
pax universitatis administratur.
Respondeo dicendum quod duplex est modus quo aliquid subditur legi
aeternae, ut ex supradictis patet, uno modo, inquantum participatur
lex aeterna per modum cognitionis; alio modo, per modum actionis et
passionis, inquantum participatur per modum principii motivi. Et hoc
secundo modo subduntur legi aeternae irrationales creaturae, ut dictum
est. Sed quia rationalis natura, cum eo quod est commune omnibus
creaturis, habet aliquid sibi proprium inquantum est rationalis, ideo
secundum utrumque modum legi aeternae subditur, quia et notionem legis
aeternae aliquo modo habet, ut supra dictum est; et iterum unicuique
rationali creaturae inest naturalis inclinatio ad id quod est consonum
legi aeternae; sumus enim innati ad habendum virtutes, ut dicitur in
II Ethic. Uterque tamen modus imperfectus quidem est, et
quodammodo corruptus, in malis; in quibus et inclinatio naturalis ad
virtutem depravatur per habitum vitiosum; et iterum ipsa naturalis
cognitio boni in eis obtenebratur per passiones et habitus peccatorum.
In bonis autem uterque modus invenitur perfectior, quia et supra
cognitionem naturalem boni, superadditur eis cognitio fidei et
sapientiae; et supra naturalem inclinationem ad bonum, superadditur
eis interius motivum gratiae et virtutis. Sic igitur boni perfecte
subsunt legi aeternae, tanquam semper secundum eam agentes. Mali
autem subsunt quidem legi aeternae, imperfecte quidem quantum ad
actiones ipsorum, prout imperfecte cognoscunt et imperfecte inclinantur
ad bonum, sed quantum deficit ex parte actionis, suppletur ex parte
passionis, prout scilicet intantum patiuntur quod lex aeterna dictat de
eis, inquantum deficiunt facere quod legi aeternae convenit. Unde
Augustinus dicit, in I de Lib. Arb., iustos sub aeterna lege
agere existimo. Et in libro de catechizandis rudibus, dicit quod
Deus ex iusta miseria animarum se deserentium, convenientissimis
legibus inferiores partes creaturae suae novit ornare.
Ad primum ergo dicendum quod illud verbum apostoli potest intelligi
dupliciter. Uno modo, ut esse sub lege intelligatur ille qui nolens
obligationi legis subditur, quasi cuidam ponderi. Unde Glossa ibidem
dicit quod sub lege est qui timore supplicii quod lex minatur, non
amore iustitiae, a malo opere abstinet. Et hoc modo spirituales viri
non sunt sub lege, quia per caritatem, quam spiritus sanctus cordibus
eorum infundit, voluntarie id quod legis est, implent. Alio modo
potest etiam intelligi inquantum hominis opera qui spiritu sancto
agitur, magis dicuntur esse opera spiritus sancti quam ipsius hominis.
Unde cum spiritus sanctus non sit sub lege, sicut nec filius, ut
supra dictum est; sequitur quod huiusmodi opera, inquantum sunt
spiritus sancti, non sint sub lege. Et huic attestatur quod apostolus
dicit, II ad Cor. III, ubi spiritus domini, ibi libertas.
Ad secundum dicendum quod prudentia carnis non potest subiici legi Dei
ex parte actionis, quia inclinat ad actiones contrarias legi Dei.
Subiicitur tamen legi Dei ex parte passionis, quia meretur pati
poenam secundum legem divinae iustitiae. Nihilominus tamen in nullo
homine ita prudentia carnis dominatur, quod totum bonum naturae
corrumpatur. Et ideo remanet in homine inclinatio ad agendum ea quae
sunt legis aeternae. Habitum est enim supra quod peccatum non tollit
totum bonum naturae.
Ad tertium dicendum quod idem est per quod aliquid conservatur in
fine, et per quod movetur ad finem, sicut corpus grave gravitate
quiescit in loco inferiori, per quam etiam ad locum ipsum movetur. Et
sic dicendum est quod, sicut secundum legem aeternam aliqui merentur
beatitudinem vel miseriam, ita per eandem legem in beatitudine vel
miseria conservantur. Et secundum hoc, et beati et damnati subsunt
legi aeternae.
|
|