|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex naturalis sit
habitus. Quia ut philosophus dicit, in II Ethic., tria sunt in
anima, potentia, habitus et passio. Sed naturalis lex non est aliqua
potentiarum animae, nec aliqua passionum, ut patet enumerando per
singula. Ergo lex naturalis est habitus.
2. Praeterea, Basilius dicit quod conscientia, sive synderesis,
est lex intellectus nostri, quod non potest intelligi nisi de lege
naturali. Sed synderesis est habitus quidam, ut in primo habitum
est. Ergo lex naturalis est habitus.
3. Praeterea, lex naturalis semper in homine manet, ut infra
patebit. Sed non semper ratio hominis, ad quam lex pertinet, cogitat
de lege naturali. Ergo lex naturalis non est actus, sed habitus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de bono coniugali,
quod habitus est quo aliquid agitur cum opus est. Sed naturalis lex
non est huiusmodi, est enim in parvulis et damnatis, qui per eam agere
non possunt. Ergo lex naturalis non est habitus.
Respondeo dicendum quod aliquid potest dici esse habitus dupliciter.
Uno modo, proprie et essentialiter, et sic lex naturalis non est
habitus. Dictum est enim supra quod lex naturalis est aliquid per
rationem constitutum, sicut etiam propositio est quoddam opus
rationis. Non est autem idem quod quis agit, et quo quis agit,
aliquis enim per habitum grammaticae agit orationem congruam. Cum
igitur habitus sit quo quis agit, non potest esse quod lex aliqua sit
habitus proprie et essentialiter. Alio modo potest dici habitus id
quod habitu tenetur, sicut dicitur fides id quod fide tenetur. Et hoc
modo, quia praecepta legis naturalis quandoque considerantur in actu a
ratione, quandoque autem sunt in ea habitualiter tantum, secundum hunc
modum potest dici quod lex naturalis sit habitus. Sicut etiam
principia indemonstrabilia in speculativis non sunt ipse habitus
principiorum, sed sunt principia quorum est habitus.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus intendit ibi investigare genus
virtutis, et cum manifestum sit quod virtus sit quoddam principium
actus, illa tantum ponit quae sunt principia humanorum actuum,
scilicet potentias, habitus et passiones. Praeter haec autem tria
sunt quaedam alia in anima, sicut quidam actus, ut velle est in
volente; et etiam cognita sunt in cognoscente; et proprietates
naturales animae insunt ei, ut immortalitas et alia huiusmodi.
Ad secundum dicendum quod synderesis dicitur lex intellectus nostri,
inquantum est habitus continens praecepta legis naturalis, quae sunt
prima principia operum humanorum.
Ad tertium dicendum quod ratio illa concludit quod lex naturalis
habitualiter tenetur. Et hoc concedimus.
Ad id vero quod in contrarium obiicitur, dicendum quod eo quod
habitualiter inest, quandoque aliquis uti non potest propter aliquod
impedimentum, sicut homo non potest uti habitu scientiae propter
somnum. Et similiter puer non potest uti habitu intellectus
principiorum, vel etiam lege naturali, quae ei habitualiter inest,
propter defectum aetatis.
|
|