|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex naturalis non
contineat plura praecepta, sed unum tantum. Lex enim continetur in
genere praecepti, ut supra habitum est. Si igitur essent multa
praecepta legis naturalis, sequeretur quod etiam essent multae leges
naturales.
2. Praeterea, lex naturalis consequitur hominis naturam. Sed
humana natura est una secundum totum, licet sit multiplex secundum
partes. Aut ergo est unum praeceptum tantum legis naturae, propter
unitatem totius, aut sunt multa, secundum multitudinem partium humanae
naturae. Et sic oportebit quod etiam ea quae sunt de inclinatione
concupiscibilis, pertineant ad legem naturalem.
3. Praeterea, lex est aliquid ad rationem pertinens, ut supra
dictum est. Sed ratio in homine est una tantum. Ergo solum unum
praeceptum est legis naturalis.
Sed contra est quia sic se habent praecepta legis naturalis in homine
quantum ad operabilia, sicut se habent prima principia in
demonstrativis. Sed prima principia indemonstrabilia sunt plura.
Ergo etiam praecepta legis naturae sunt plura.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, praecepta legis
naturae hoc modo se habent ad rationem practicam, sicut principia prima
demonstrationum se habent ad rationem speculativam, utraque enim sunt
quaedam principia per se nota. Dicitur autem aliquid per se notum
dupliciter, uno modo, secundum se; alio modo, quoad nos. Secundum
se quidem quaelibet propositio dicitur per se nota, cuius praedicatum
est de ratione subiecti, contingit tamen quod ignoranti definitionem
subiecti, talis propositio non erit per se nota. Sicut ista
propositio, homo est rationale, est per se nota secundum sui naturam,
quia qui dicit hominem, dicit rationale, et tamen ignoranti quid sit
homo, haec propositio non est per se nota. Et inde est quod, sicut
dicit Boetius, in libro de Hebdomad., quaedam sunt dignitates vel
propositiones per se notae communiter omnibus, et huiusmodi sunt illae
propositiones quarum termini sunt omnibus noti, ut, omne totum est
maius sua parte, et, quae uni et eidem sunt aequalia, sibi invicem
sunt aequalia. Quaedam vero propositiones sunt per se notae solis
sapientibus, qui terminos propositionum intelligunt quid significent,
sicut intelligenti quod Angelus non est corpus, per se notum est quod
non est circumscriptive in loco, quod non est manifestum rudibus, qui
hoc non capiunt. In his autem quae in apprehensione omnium cadunt,
quidam ordo invenitur. Nam illud quod primo cadit in apprehensione,
est ens, cuius intellectus includitur in omnibus quaecumque quis
apprehendit. Et ideo primum principium indemonstrabile est quod non
est simul affirmare et negare, quod fundatur supra rationem entis et
non entis, et super hoc principio omnia alia fundantur, ut dicitur in
IV Metaphys. Sicut autem ens est primum quod cadit in apprehensione
simpliciter, ita bonum est primum quod cadit in apprehensione practicae
rationis, quae ordinatur ad opus, omne enim agens agit propter finem,
qui habet rationem boni. Et ideo primum principium in ratione practica
est quod fundatur supra rationem boni, quae est, bonum est quod omnia
appetunt. Hoc est ergo primum praeceptum legis, quod bonum est
faciendum et prosequendum, et malum vitandum. Et super hoc fundantur
omnia alia praecepta legis naturae, ut scilicet omnia illa facienda vel
vitanda pertineant ad praecepta legis naturae, quae ratio practica
naturaliter apprehendit esse bona humana. Quia vero bonum habet
rationem finis, malum autem rationem contrarii, inde est quod omnia
illa ad quae homo habet naturalem inclinationem, ratio naturaliter
apprehendit ut bona, et per consequens ut opere prosequenda, et
contraria eorum ut mala et vitanda. Secundum igitur ordinem
inclinationum naturalium, est ordo praeceptorum legis naturae. Inest
enim primo inclinatio homini ad bonum secundum naturam in qua communicat
cum omnibus substantiis, prout scilicet quaelibet substantia appetit
conservationem sui esse secundum suam naturam. Et secundum hanc
inclinationem, pertinent ad legem naturalem ea per quae vita hominis
conservatur, et contrarium impeditur. Secundo inest homini inclinatio
ad aliqua magis specialia, secundum naturam in qua communicat cum
ceteris animalibus. Et secundum hoc, dicuntur ea esse de lege
naturali quae natura omnia animalia docuit, ut est coniunctio maris et
feminae, et educatio liberorum, et similia. Tertio modo inest homini
inclinatio ad bonum secundum naturam rationis, quae est sibi propria,
sicut homo habet naturalem inclinationem ad hoc quod veritatem cognoscat
de Deo, et ad hoc quod in societate vivat. Et secundum hoc, ad
legem naturalem pertinent ea quae ad huiusmodi inclinationem spectant,
utpote quod homo ignorantiam vitet, quod alios non offendat cum quibus
debet conversari, et cetera huiusmodi quae ad hoc spectant.
Ad primum ergo dicendum quod omnia ista praecepta legis naturae,
inquantum referuntur ad unum primum praeceptum, habent rationem unius
legis naturalis.
Ad secundum dicendum quod omnes inclinationes quarumcumque partium
humanae naturae, puta concupiscibilis et irascibilis, secundum quod
regulantur ratione, pertinent ad legem naturalem, et reducuntur ad
unum primum praeceptum, ut dictum est. Et secundum hoc, sunt multa
praecepta legis naturae in seipsis, quae tamen communicant in una
radice.
Ad tertium dicendum quod ratio, etsi in se una sit, tamen est
ordinativa omnium quae ad homines spectant. Et secundum hoc, sub lege
rationis continentur omnia ea quae ratione regulari possunt.
|
|