|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnes actus virtutum
sint de lege naturae. Quia, ut supra dictum est, de ratione legis
est ut ordinetur ad bonum commune. Sed quidam virtutum actus
ordinantur ad bonum privatum alicuius, ut patet praecipue in actibus
temperantiae. Non ergo omnes actus virtutum legi subduntur naturali.
2. Praeterea, omnia peccata aliquibus virtuosis actibus opponuntur.
Si igitur omnes actus virtutum sint de lege naturae, videtur ex
consequenti quod omnia peccata sint contra naturam. Quod tamen
specialiter de quibusdam peccatis dicitur.
3. Praeterea, in his quae sunt secundum naturam, omnes conveniunt.
Sed in actibus virtutum non omnes conveniunt, aliquid enim est
virtuosum uni, quod est alteri vitiosum. Ergo non omnes actus
virtutum sunt de lege naturae.
Sed contra est quod Damascenus dicit, in III libro, quod virtutes
sunt naturales. Ergo et actus virtuosi subiacent legi naturae.
Respondeo dicendum quod de actibus virtuosis dupliciter loqui
possumus, uno modo, inquantum sunt virtuosi; alio modo, inquantum
sunt tales actus in propriis speciebus considerati. Si igitur loquamur
de actibus virtutum inquantum sunt virtuosi, sic omnes actus virtuosi
pertinent ad legem naturae. Dictum est enim quod ad legem naturae
pertinet omne illud ad quod homo inclinatur secundum suam naturam.
Inclinatur autem unumquodque naturaliter ad operationem sibi
convenientem secundum suam formam, sicut ignis ad calefaciendum. Unde
cum anima rationalis sit propria forma hominis, naturalis inclinatio
inest cuilibet homini ad hoc quod agat secundum rationem. Et hoc est
agere secundum virtutem. Unde secundum hoc, omnes actus virtutum sunt
de lege naturali, dictat enim hoc naturaliter unicuique propria ratio,
ut virtuose agat. Sed si loquamur de actibus virtuosis secundum
seipsos, prout scilicet in propriis speciebus considerantur, sic non
omnes actus virtuosi sunt de lege naturae. Multa enim secundum
virtutem fiunt, ad quae natura non primo inclinat; sed per rationis
inquisitionem ea homines adinvenerunt, quasi utilia ad bene vivendum.
Ad primum ergo dicendum quod temperantia est circa concupiscentias
naturales cibi et potus et venereorum, quae quidem ordinantur ad bonum
commune naturae, sicut et alia legalia ordinantur ad bonum commune
morale.
Ad secundum dicendum quod natura hominis potest dici vel illa quae est
propria homini, et secundum hoc, omnia peccata, inquantum sunt contra
rationem, sunt etiam contra naturam, ut patet per Damascenum, in
II libro. Vel illa quae est communis homini et aliis animalibus, et
secundum hoc, quaedam specialia peccata dicuntur esse contra naturam;
sicut contra commixtionem maris et feminae, quae est naturalis omnibus
animalibus, est concubitus masculorum, quod specialiter dicitur vitium
contra naturam.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de actibus secundum
seipsos consideratis. Sic enim, propter diversas hominum
conditiones, contingit quod aliqui actus sunt aliquibus virtuosi,
tanquam eis proportionati et convenientes, qui tamen sunt aliis
vitiosi, tanquam eis non proportionati.
|
|