|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod lex naturae non sit una
apud omnes. Dicitur enim in decretis, dist. I, quod ius naturale
est quod in lege et in Evangelio continetur. Sed hoc non est commune
omnibus, quia, ut dicitur Rom. X, non omnes obediunt Evangelio.
Ergo lex naturalis non est una apud omnes.
2. Praeterea, ea quae sunt secundum legem, iusta esse dicuntur, ut
dicitur in V Ethic. Sed in eodem libro dicitur quod nihil est ita
iustum apud omnes, quin apud aliquos diversificetur. Ergo lex etiam
naturalis non est apud omnes eadem.
3. Praeterea, ad legem naturae pertinet id ad quod homo secundum
naturam suam inclinatur, ut supra dictum est. Sed diversi homines
naturaliter ad diversa inclinantur, alii quidem ad concupiscentiam
voluptatum, alii ad desideria honorum, alii ad alia. Ergo non est
una lex naturalis apud omnes.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., ius naturale
est commune omnium nationum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad legem naturae
pertinent ea ad quae homo naturaliter inclinatur; inter quae homini
proprium est ut inclinetur ad agendum secundum rationem. Ad rationem
autem pertinet ex communibus ad propria procedere, ut patet ex I
Physic. Aliter tamen circa hoc se habet ratio speculativa, et aliter
ratio practica. Quia enim ratio speculativa praecipue negotiatur circa
necessaria, quae impossibile est aliter se habere, absque aliquo
defectu invenitur veritas in conclusionibus propriis, sicut et in
principiis communibus. Sed ratio practica negotiatur circa
contingentia, in quibus sunt operationes humanae, et ideo, etsi in
communibus sit aliqua necessitas, quanto magis ad propria descenditur,
tanto magis invenitur defectus. Sic igitur in speculativis est eadem
veritas apud omnes tam in principiis quam in conclusionibus, licet
veritas non apud omnes cognoscatur in conclusionibus, sed solum in
principiis, quae dicuntur communes conceptiones. In operativis autem
non est eadem veritas vel rectitudo practica apud omnes quantum ad
propria, sed solum quantum ad communia, et apud illos apud quos est
eadem rectitudo in propriis, non est aequaliter omnibus nota. Sic
igitur patet quod, quantum ad communia principia rationis sive
speculativae sive practicae, est eadem veritas seu rectitudo apud
omnes, et aequaliter nota. Quantum vero ad proprias conclusiones
rationis speculativae, est eadem veritas apud omnes, non tamen
aequaliter omnibus nota, apud omnes enim verum est quod triangulus
habet tres angulos aequales duobus rectis, quamvis hoc non sit omnibus
notum. Sed quantum ad proprias conclusiones rationis practicae, nec
est eadem veritas seu rectitudo apud omnes; nec etiam apud quos est
eadem, est aequaliter nota. Apud omnes enim hoc rectum est et verum,
ut secundum rationem agatur. Ex hoc autem principio sequitur quasi
conclusio propria, quod deposita sint reddenda. Et hoc quidem ut in
pluribus verum est, sed potest in aliquo casu contingere quod sit
damnosum, et per consequens irrationabile, si deposita reddantur;
puta si aliquis petat ad impugnandam patriam. Et hoc tanto magis
invenitur deficere, quanto magis ad particularia descenditur, puta si
dicatur quod deposita sunt reddenda cum tali cautione, vel tali modo,
quanto enim plures conditiones particulares apponuntur, tanto pluribus
modis poterit deficere, ut non sit rectum vel in reddendo vel in non
reddendo. Sic igitur dicendum est quod lex naturae, quantum ad prima
principia communia, est eadem apud omnes et secundum rectitudinem, et
secundum notitiam. Sed quantum ad quaedam propria, quae sunt quasi
conclusiones principiorum communium, est eadem apud omnes ut in
pluribus et secundum rectitudinem et secundum notitiam, sed ut in
paucioribus potest deficere et quantum ad rectitudinem, propter aliqua
particularia impedimenta (sicut etiam naturae generabiles et
corruptibiles deficiunt ut in paucioribus, propter impedimenta), et
etiam quantum ad notitiam; et hoc propter hoc quod aliqui habent
depravatam rationem ex passione, seu ex mala consuetudine, seu ex mala
habitudine naturae; sicut apud germanos olim latrocinium non
reputabatur iniquum, cum tamen sit expresse contra legem naturae, ut
refert Iulius Caesar, in libro de bello Gallico.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud non est sic intelligendum
quasi omnia quae in lege et in Evangelio continentur, sint de lege
naturae, cum multa tradantur ibi supra naturam, sed quia ea quae sunt
de lege naturae, plenarie ibi traduntur. Unde cum dixisset Gratianus
quod ius naturale est quod in lege et in Evangelio continetur,
statim, exemplificando, subiunxit, quo quisque iubetur alii facere
quod sibi vult fieri.
Ad secundum dicendum quod verbum philosophi est intelligendum de his
quae sunt naturaliter iusta non sicut principia communia, sed sicut
quaedam conclusiones ex his derivatae; quae ut in pluribus rectitudinem
habent, et ut in paucioribus deficiunt.
Ad tertium dicendum quod, sicut ratio in homine dominatur et imperat
aliis potentiis, ita oportet quod omnes inclinationes naturales ad
alias potentias pertinentes ordinentur secundum rationem. Unde hoc est
apud omnes communiter rectum, ut secundum rationem dirigantur omnes
hominum inclinationes.
|
|