|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod lex naturae mutari
possit. Quia super illud Eccli. XVII, addidit eis disciplinam
et legem vitae, dicit Glossa, legem litterae, quantum ad
correctionem legis naturalis, scribi voluit. Sed illud quod
corrigitur, mutatur. Ergo lex naturalis potest mutari.
2. Praeterea, contra legem naturalem est occisio innocentis, et
etiam adulterium et furtum. Sed ista inveniuntur esse mutata a Deo,
puta cum Deus praecepit Abrahae quod occideret filium innocentem, ut
habetur Gen. XXII; et cum praecepit Iudaeis ut mutuata
Aegyptiorum vasa subriperent, ut habetur Exod. XII; et cum
praecepit Osee ut uxorem fornicariam acciperet, ut habetur Osee I.
Ergo lex naturalis potest mutari.
3. Praeterea, Isidorus dicit, in libro Etymol., quod communis
omnium possessio, et una libertas, est de iure naturali. Sed haec
videmus esse commutata per leges humanas. Ergo videtur quod lex
naturalis sit mutabilis.
Sed contra est quod dicitur in decretis, dist. V, naturale ius ab
exordio rationalis creaturae. Nec variatur tempore, sed immutabile
permanet.
Respondeo dicendum quod lex naturalis potest intelligi mutari
dupliciter. Uno modo, per hoc quod aliquid ei addatur. Et sic nihil
prohibet legem naturalem mutari, multa enim supra legem naturalem
superaddita sunt, ad humanam vitam utilia, tam per legem divinam,
quam etiam per leges humanas. Alio modo intelligitur mutatio legis
naturalis per modum subtractionis, ut scilicet aliquid desinat esse de
lege naturali, quod prius fuit secundum legem naturalem. Et sic
quantum ad prima principia legis naturae, lex naturae est omnino
immutabilis. Quantum autem ad secunda praecepta, quae diximus esse
quasi quasdam proprias conclusiones propinquas primis principiis, sic
lex naturalis non immutatur quin ut in pluribus rectum sit semper quod
lex naturalis habet. Potest tamen immutari in aliquo particulari, et
in paucioribus, propter aliquas speciales causas impedientes
observantiam talium praeceptorum, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod lex scripta dicitur esse data ad
correctionem legis naturae, vel quia per legem scriptam suppletum est
quod legi naturae deerat, vel quia lex naturae in aliquorum cordibus,
quantum ad aliqua, corrupta erat intantum ut existimarent esse bona
quae naturaliter sunt mala; et talis corruptio correctione indigebat.
Ad secundum dicendum quod naturali morte moriuntur omnes communiter,
tam nocentes quam innocentes. Quae quidem naturalis mors divina
potestate inducitur propter peccatum originale; secundum illud I
Reg. II, dominus mortificat et vivificat. Et ideo absque aliqua
iniustitia, secundum mandatum Dei, potest infligi mors cuicumque
homini, vel nocenti vel innocenti. Similiter etiam adulterium est
concubitus cum uxore aliena, quae quidem est ei deputata secundum legem
divinitus traditam. Unde ad quamcumque mulierem aliquis accedat ex
mandato divino, non est adulterium nec fornicatio. Et eadem ratio est
de furto, quod est acceptio rei alienae. Quidquid enim accipit
aliquis ex mandato Dei, qui est dominus universorum, non accipit
absque voluntate domini, quod est furari. Nec solum in rebus humanis
quidquid a Deo mandatur, hoc ipso est debitum, sed etiam in rebus
naturalibus quidquid a Deo fit, est quodammodo naturale, ut in primo
dictum est.
Ad tertium dicendum quod aliquid dicitur esse de iure naturali
dupliciter. Uno modo, quia ad hoc natura inclinat, sicut non esse
iniuriam alteri faciendam. Alio modo, quia natura non induxit
contrarium, sicut possemus dicere quod hominem esse nudum est de iure
naturali, quia natura non dedit ei vestitum, sed ars adinvenit. Et
hoc modo communis omnium possessio, et omnium una libertas, dicitur
esse de iure naturali, quia scilicet distinctio possessionum et
servitus non sunt inductae a natura, sed per hominum rationem, ad
utilitatem humanae vitae. Et sic in hoc lex naturae non est mutata
nisi per additionem.
|
|