|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod lex naturae possit a
corde hominis aboleri. Quia Rom. II, super illud, cum gentes,
quae legem non habent, etc., dicit Glossa quod in interiori homine
per gratiam innovato, lex iustitiae inscribitur, quam deleverat
culpa. Sed lex iustitiae est lex naturae. Ergo lex naturae potest
deleri.
2. Praeterea, lex gratiae est efficacior quam lex naturae. Sed lex
gratiae deletur per culpam. Ergo multo magis lex naturae potest
deleri.
3. Praeterea, illud quod lege statuitur, inducitur quasi iustum.
Sed multa sunt ab hominibus statuta contra legem naturae. Ergo lex
naturae potest a cordibus hominum aboleri.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II Confess., lex tua
scripta est in cordibus hominum, quam nec ulla quidem delet iniquitas.
Sed lex scripta in cordibus hominum est lex naturalis. Ergo lex
naturalis deleri non potest.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad legem naturalem
pertinent primo quidem quaedam praecepta communissima, quae sunt
omnibus nota, quaedam autem secundaria praecepta magis propria, quae
sunt quasi conclusiones propinquae principiis. Quantum ergo ad illa
principia communia, lex naturalis nullo modo potest a cordibus hominum
deleri in universali. Deletur tamen in particulari operabili,
secundum quod ratio impeditur applicare commune principium ad
particulare operabile, propter concupiscentiam vel aliquam aliam
passionem, ut supra dictum est. Quantum vero ad alia praecepta
secundaria, potest lex naturalis deleri de cordibus hominum, vel
propter malas persuasiones, eo modo quo etiam in speculativis errores
contingunt circa conclusiones necessarias; vel etiam propter pravas
consuetudines et habitus corruptos; sicut apud quosdam non reputabantur
latrocinia peccata, vel etiam vitia contra naturam, ut etiam apostolus
dicit, ad Rom. I.
Ad primum ergo dicendum quod culpa delet legem naturae in particulari,
non autem in universali, nisi forte quantum ad secunda praecepta legis
naturae, eo modo quo dictum est.
Ad secundum dicendum quod gratia etsi sit efficacior quam natura,
tamen natura essentialior est homini, et ideo magis permanens.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de secundis praeceptis
legis naturae, contra quae aliqui legislatores statuta aliqua
fecerunt, quae sunt iniqua.
|
|