|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit utile aliquas
leges poni ab hominibus. Intentio enim cuiuslibet legis est ut per eam
homines fiant boni, sicut supra dictum est. Sed homines magis
inducuntur ad bonum voluntarii per monitiones, quam coacti per leges.
Ergo non fuit necessarium leges ponere.
2. Praeterea, sicut dicit philosophus, in V Ethic., ad iudicem
confugiunt homines sicut ad iustum animatum. Sed iustitia animata est
melior quam inanimata, quae legibus continetur. Ergo melius fuisset
ut executio iustitiae committeretur arbitrio iudicum, quam quod super
hoc lex aliqua ederetur.
3. Praeterea, lex omnis directiva est actuum humanorum, ut ex
supradictis patet. Sed cum humani actus consistant in singularibus,
quae sunt infinita, non possunt ea quae ad directionem humanorum actuum
pertinent, sufficienter considerari, nisi ab aliquo sapiente, qui
inspiciat singula. Ergo melius fuisset arbitrio sapientum dirigi actus
humanos, quam aliqua lege posita. Ergo non fuit necessarium leges
humanas ponere.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., factae sunt
leges ut earum metu humana coerceretur audacia, tutaque sit inter
improbos innocentia, et in ipsis improbis formidato supplicio
refrenetur nocendi facultas. Sed haec sunt maxime necessaria humano
generi. Ergo necessarium fuit ponere leges humanas.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, homini
naturaliter inest quaedam aptitudo ad virtutem; sed ipsa virtutis
perfectio necesse est quod homini adveniat per aliquam disciplinam.
Sicut etiam videmus quod per aliquam industriam subvenitur homini in
suis necessitatibus, puta in cibo et vestitu, quorum initia quaedam
habet a natura, scilicet rationem et manus, non autem ipsum
complementum, sicut cetera animalia, quibus natura dedit sufficienter
tegumentum et cibum. Ad hanc autem disciplinam non de facili invenitur
homo sibi sufficiens. Quia perfectio virtutis praecipue consistit in
retrahendo hominem ab indebitis delectationibus, ad quas praecipue
homines sunt proni, et maxime iuvenes, circa quos efficacior est
disciplina. Et ideo oportet quod huiusmodi disciplinam, per quam ad
virtutem perveniatur, homines ab alio sortiantur. Et quidem quantum
ad illos iuvenes qui sunt proni ad actus virtutum, ex bona dispositione
naturae, vel consuetudine, vel magis divino munere, sufficit
disciplina paterna, quae est per monitiones. Sed quia inveniuntur
quidam protervi et ad vitia proni, qui verbis de facili moveri non
possunt; necessarium fuit ut per vim et metum cohiberentur a malo, ut
saltem sic male facere desistentes, et aliis quietam vitam redderent,
et ipsi tandem per huiusmodi assuetudinem ad hoc perducerentur quod
voluntarie facerent quae prius metu implebant, et sic fierent
virtuosi. Huiusmodi autem disciplina cogens metu poenae, est
disciplina legum. Unde necessarium fuit ad pacem hominum et virtutem,
ut leges ponerentur, quia sicut philosophus dicit, in I Polit.,
sicut homo, si sit perfectus virtute, est optimum animalium; sic, si
sit separatus a lege et iustitia, est pessimum omnium; quia homo habet
arma rationis ad explendas concupiscentias et saevitias, quae non
habent alia animalia.
Ad primum ergo dicendum quod homines bene dispositi melius inducuntur
ad virtutem monitionibus voluntariis quam coactione, sed quidam male
dispositi non ducuntur ad virtutem nisi cogantur.
Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus dicit, I Rhetor.,
melius est omnia ordinari lege, quam dimittere iudicum arbitrio. Et
hoc propter tria. Primo quidem, quia facilius est invenire paucos
sapientes, qui sufficiant ad rectas leges ponendas, quam multos, qui
requirerentur ad recte iudicandum de singulis. Secundo, quia illi qui
leges ponunt, ex multo tempore considerant quid lege ferendum sit, sed
iudicia de singularibus factis fiunt ex casibus subito exortis.
Facilius autem ex multis consideratis potest homo videre quid rectum
sit, quam solum ex aliquo uno facto. Tertio, quia legislatores
iudicant in universali, et de futuris, sed homines iudiciis
praesidentes iudicant de praesentibus, ad quae afficiuntur amore vel
odio, aut aliqua cupiditate; et sic eorum depravatur iudicium. Quia
ergo iustitia animata iudicis non invenitur in multis; et quia
flexibilis est; ideo necessarium fuit, in quibuscumque est possibile,
legem determinare quid iudicandum sit, et paucissima arbitrio hominum
committere.
Ad tertium dicendum quod quaedam singularia, quae non possunt lege
comprehendi, necesse est committere iudicibus, ut ibidem philosophus
dicit, puta de eo quod est factum esse vel non esse, et de aliis
huiusmodi.
|
|