|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omnis lex humanitus
posita a lege naturali derivetur. Dicit enim philosophus, in V
Ethic., quod iustum legale est quod ex principio quidem nihil differt
utrum sic vel aliter fiat. Sed in his quae oriuntur ex lege naturali,
differt utrum sic vel aliter fiat. Ergo ea quae sunt legibus humanis
statuta, non omnia derivantur a lege naturae.
2. Praeterea, ius positivum dividitur contra ius naturale, ut patet
per Isidorum, in libro Etymol., et per philosophum, in V Ethic.
Sed ea quae derivantur a principiis communibus legis naturae sicut
conclusiones, pertinent ad legem naturae, ut supra dictum est. Ergo
ea quae sunt de lege humana, non derivantur a lege naturae.
3. Praeterea, lex naturae est eadem apud omnes, dicit enim
philosophus, in V Ethic., quod naturale iustum est quod ubique
habet eandem potentiam. Si igitur leges humanae a naturali lege
derivarentur, sequeretur quod etiam ipsae essent eaedem apud omnes.
Quod patet esse falsum.
4. Praeterea, eorum quae a lege naturali derivantur, potest aliqua
ratio assignari. Sed non omnium quae a maioribus lege statuta sunt,
ratio reddi potest, ut iurisperitus dicit. Ergo non omnes leges
humanae derivantur a lege naturali.
Sed contra est quod Tullius dicit, in sua Rhetor., res a natura
profectas, et a consuetudine probatas, legum metus et religio sanxit.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in I de Lib.
Arb., non videtur esse lex, quae iusta non fuerit. Unde inquantum
habet de iustitia, intantum habet de virtute legis. In rebus autem
humanis dicitur esse aliquid iustum ex eo quod est rectum secundum
regulam rationis. Rationis autem prima regula est lex naturae, ut ex
supradictis patet. Unde omnis lex humanitus posita intantum habet de
ratione legis, inquantum a lege naturae derivatur. Si vero in
aliquo, a lege naturali discordet, iam non erit lex sed legis
corruptio. Sed sciendum est quod a lege naturali dupliciter potest
aliquid derivari, uno modo, sicut conclusiones ex principiis; alio
modo, sicut determinationes quaedam aliquorum communium. Primus
quidem modus est similis ei quo in scientiis ex principiis conclusiones
demonstrativae producuntur. Secundo vero modo simile est quod in
artibus formae communes determinantur ad aliquid speciale, sicut
artifex formam communem domus necesse est quod determinet ad hanc vel
illam domus figuram. Derivantur ergo quaedam a principiis communibus
legis naturae per modum conclusionum, sicut hoc quod est non esse
occidendum, ut conclusio quaedam derivari potest ab eo quod est nulli
esse malum faciendum. Quaedam vero per modum determinationis, sicut
lex naturae habet quod ille qui peccat, puniatur; sed quod tali poena
puniatur, hoc est quaedam determinatio legis naturae. Utraque igitur
inveniuntur in lege humana posita. Sed ea quae sunt primi modi,
continentur lege humana non tanquam sint solum lege posita, sed habent
etiam aliquid vigoris ex lege naturali. Sed ea quae sunt secundi
modi, ex sola lege humana vigorem habent.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur de illis quae sunt
lege posita per determinationem vel specificationem quandam praeceptorum
legis naturae.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de his quae derivantur a
lege naturae tanquam conclusiones.
Ad tertium dicendum quod principia communia legis naturae non possunt
eodem modo applicari omnibus, propter multam varietatem rerum
humanarum. Et exinde provenit diversitas legis positivae apud
diversos.
Ad quartum dicendum quod verbum illud iurisperiti intelligendum est in
his quae sunt introducta a maioribus circa particulares determinationes
legis naturalis; ad quas quidem determinationes se habet expertorum et
prudentum iudicium sicut ad quaedam principia; inquantum scilicet
statim vident quid congruentius sit particulariter determinari. Unde
philosophus dicit, in VI Ethic., quod in talibus oportet attendere
expertorum et seniorum vel prudentum indemonstrabilibus enuntiationibus
et opinionibus, non minus quam demonstrationibus.
|
|