|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter Isidorus
divisionem legum humanarum ponat, sive iuris humani. Sub hoc enim
iure comprehendit ius gentium, quod ideo sic nominatur, ut ipse
dicit, quia eo omnes fere gentes utuntur. Sed sicut ipse dicit, ius
naturale est quod est commune omnium nationum. Ergo ius gentium non
continetur sub iure positivo humano, sed magis sub iure naturali.
2. Praeterea, ea quae habent eandem vim, non videntur formaliter
differre, sed solum materialiter. Sed leges, plebiscita,
senatusconsulta, et alia huiusmodi quae ponit, omnia habent eandem
vim. Ergo videtur quod non differant nisi materialiter. Sed talis
distinctio in arte non est curanda, cum possit esse in infinitum.
Ergo inconvenienter huiusmodi divisio humanarum legum introducitur.
3. Praeterea, sicut in civitate sunt principes et sacerdotes et
milites, ita etiam sunt et alia hominum officia. Ergo videtur quod,
sicut ponitur quoddam ius militare, et ius publicum, quod consistit in
sacerdotibus et magistratibus; ita etiam debeant poni alia iura, ad
alia officia civitatis pertinentia.
4. Praeterea, ea quae sunt per accidens, sunt praetermittenda.
Sed accidit legi ut ab hoc vel illo homine feratur. Ergo
inconvenienter ponitur divisio legum humanarum ex nominibus
legislatorum, ut scilicet quaedam dicatur Cornelia, quaedam
Falcidia, et cetera.
In contrarium auctoritas Isidori sufficiat.
Respondeo dicendum quod unumquodque potest per se dividi secundum id
quod in eius ratione continetur. Sicut in ratione animalis continetur
anima, quae est rationalis vel irrationalis, et ideo animal proprie et
per se dividitur secundum rationale et irrationale; non autem secundum
album et nigrum, quae sunt omnino praeter rationem eius. Sunt autem
multa de ratione legis humanae, secundum quorum quodlibet lex humana
proprie et per se dividi potest. Est enim primo de ratione legis
humanae quod sit derivata a lege naturae, ut ex dictis patet. Et
secundum hoc dividitur ius positivum in ius gentium et ius civile,
secundum duos modos quibus aliquid derivatur a lege naturae, ut supra
dictum est. Nam ad ius gentium pertinent ea quae derivantur ex lege
naturae sicut conclusiones ex principiis, ut iustae emptiones,
venditiones, et alia huiusmodi, sine quibus homines ad invicem
convivere non possent; quod est de lege naturae, quia homo est
naturaliter animal sociale, ut probatur in I Polit. Quae vero
derivantur a lege naturae per modum particularis determinationis,
pertinent ad ius civile, secundum quod quaelibet civitas aliquid sibi
accommodum determinat. Secundo est de ratione legis humanae quod
ordinetur ad bonum commune civitatis. Et secundum hoc lex humana
dividi potest secundum diversitatem eorum qui specialiter dant operam ad
bonum commune, sicut sacerdotes, pro populo Deum orantes;
principes, populum gubernantes; et milites, pro salute populi
pugnantes. Et ideo istis hominibus specialia quaedam iura aptantur.
Tertio est de ratione legis humanae ut instituatur a gubernante
communitatem civitatis, sicut supra dictum est. Et secundum hoc
distinguuntur leges humanae secundum diversa regimina civitatum.
Quorum unum, secundum philosophum, in III Polit., est regnum,
quando scilicet civitas gubernatur ab uno, et secundum hoc accipiuntur
constitutiones principum. Aliud vero regimen est aristocratia, idest
principatus optimorum, vel optimatum, et secundum hoc sumuntur
responsa prudentum, et etiam senatusconsulta. Aliud regimen est
oligarchia, idest principatus paucorum divitum et potentum, et
secundum hoc sumitur ius praetorium, quod etiam honorarium dicitur.
Aliud autem regimen est populi, quod nominatur democratia, et
secundum hoc sumuntur plebiscita. Aliud autem est tyrannicum, quod
est omnino corruptum, unde ex hoc non sumitur aliqua lex. Est etiam
aliquod regimen ex istis commixtum, quod est optimum, et secundum hoc
sumitur lex, quam maiores natu simul cum plebibus sanxerunt, ut
Isidorus dicit. Quarto vero de ratione legis humanae est quod sit
directiva humanorum actuum. Et secundum hoc, secundum diversa de
quibus leges feruntur, distinguuntur leges, quae interdum ab
auctoribus nominantur, sicut distinguitur lex Iulia de adulteriis,
lex Cornelia de sicariis, et sic de aliis, non propter auctores, sed
propter res de quibus sunt.
Ad primum ergo dicendum quod ius gentium est quidem aliquo modo
naturale homini, secundum quod est rationalis, inquantum derivatur a
lege naturali per modum conclusionis quae non est multum remota a
principiis. Unde de facili in huiusmodi homines consenserunt.
Distinguitur tamen a lege naturali, maxime ab eo quod est omnibus
animalibus communis.
Ad alia patet responsio ex his quae dicta sunt.
|
|