|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ad legem humanam
pertineat omnia vitia cohibere. Dicit enim Isidorus, in libro
Etymol., quod leges sunt factae ut earum metu coerceatur audacia.
Non autem sufficienter coerceretur, nisi quaelibet mala cohiberentur
per legem. Ergo lex humana debet quaelibet mala cohibere.
2. Praeterea, intentio legislatoris est cives facere virtuosos.
Sed non potest esse aliquis virtuosus, nisi ab omnibus vitiis
compescatur. Ergo ad legem humanam pertinet omnia vitia compescere.
3. Praeterea, lex humana a lege naturali derivatur, ut supra dictum
est. Sed omnia vitia repugnant legi naturae. Ergo lex humana omnia
vitia debet cohibere.
Sed contra est quod dicitur in I de Lib. Arb., videtur mihi legem
istam quae populo regendo scribitur, recte ista permittere, et divinam
providentiam vindicare. Sed divina providentia non vindicat nisi
vitia. Ergo recte lex humana permittit aliqua vitia, non cohibendo
ipsa.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, lex ponitur ut quaedam
regula vel mensura humanorum actuum. Mensura autem debet esse
homogenea mensurato, ut dicitur in X Metaphys., diversa enim
diversis mensuris mensurantur. Unde oportet quod etiam leges
imponantur hominibus secundum eorum conditionem, quia, ut Isidorus
dicit. Lex debet esse possibilis et secundum naturam, et secundum
consuetudinem patriae. Potestas autem sive facultas operandi ex
interiori habitu seu dispositione procedit, non enim idem est possibile
ei qui non habet habitum virtutis, et virtuoso; sicut etiam non est
idem possibile puero et viro perfecto. Et propter hoc non ponitur
eadem lex pueris quae ponitur adultis, multa enim pueris permittuntur
quae in adultis lege puniuntur, vel etiam vituperantur. Et similiter
multa sunt permittenda hominibus non perfectis virtute, quae non essent
toleranda in hominibus virtuosis. Lex autem humana ponitur multitudini
hominum, in qua maior pars est hominum non perfectorum virtute. Et
ideo lege humana non prohibentur omnia vitia, a quibus virtuosi
abstinent; sed solum graviora, a quibus possibile est maiorem partem
multitudinis abstinere; et praecipue quae sunt in nocumentum aliorum,
sine quorum prohibitione societas humana conservari non posset, sicut
prohibentur lege humana homicidia et furta et huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod audacia pertinere videtur ad invasionem
aliorum. Unde praecipue pertinet ad illa peccata quibus iniuria
proximis irrogatur; quae lege humana prohibentur, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod lex humana intendit homines inducere ad
virtutem, non subito, sed gradatim. Et ideo non statim multitudini
imperfectorum imponit ea quae sunt iam virtuosorum, ut scilicet ab
omnibus malis abstineant. Alioquin imperfecti, huiusmodi praecepta
ferre non valentes, in deteriora mala prorumperent, sicut dicitur
Prov. XXX, qui nimis emungit, elicit sanguinem; et Matth. IX
dicitur quod, si vinum novum, idest praecepta perfectae vitae,
mittatur in utres veteres, idest in homines imperfectos, utres
rumpuntur, et vinum effunditur, idest, praecepta contemnuntur, et
homines ex contemptu ad peiora mala prorumpunt.
Ad tertium dicendum quod lex naturalis est quaedam participatio legis
aeternae in nobis, lex autem humana deficit a lege aeterna. Dicit
enim Augustinus, in I de Lib. Arb., lex ista quae regendis
civitatibus fertur, multa concedit atque impunita relinquit, quae per
divinam providentiam vindicantur. Neque enim quia non omnia facit,
ideo quae facit, improbanda sunt. Unde etiam lex humana non omnia
potest prohibere quae prohibet lex naturae.
|
|