|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod lex humana non
praecipiat actus omnium virtutum. Actibus enim virtutum opponuntur
actus vitiosi. Sed lex humana non prohibet omnia vitia, ut dictum
est. Ergo etiam non praecipit actus omnium virtutum.
2. Praeterea, actus virtutis a virtute procedit. Sed virtus est
finis legis, et ita quod est ex virtute, sub praecepto legis cadere
non potest. Ergo lex humana non praecipit actus omnium virtutum.
3. Praeterea, lex ordinatur ad bonum commune, ut dictum est. Sed
quidam actus virtutum non ordinantur ad bonum commune, sed ad bonum
privatum. Ergo lex non praecipit actus omnium virtutum.
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod praecipit
lex fortis opera facere, et quae temperati, et quae mansueti;
similiter autem secundum alias virtutes et malitias, haec quidem
iubens, haec autem prohibens.
Respondeo dicendum quod species virtutum distinguuntur secundum
obiecta, ut ex supradictis patet. Omnia autem obiecta virtutum
referri possunt vel ad bonum privatum alicuius personae, vel ad bonum
commune multitudinis, sicut ea quae sunt fortitudinis potest aliquis
exequi vel propter conservationem civitatis, vel ad conservandum ius
amici sui; et simile est in aliis. Lex autem, ut dictum est,
ordinatur ad bonum commune. Et ideo nulla virtus est de cuius actibus
lex praecipere non possit. Non tamen de omnibus actibus omnium
virtutum lex humana praecipit, sed solum de illis qui sunt ordinabiles
ad bonum commune, vel immediate, sicut cum aliqua directe propter
bonum commune fiunt; vel mediate, sicut cum aliqua ordinantur a
legislatore pertinentia ad bonam disciplinam, per quam cives
informantur ut commune bonum iustitiae et pacis conservent.
Ad primum ergo dicendum quod lex humana non prohibet omnes actus
vitiosos, secundum obligationem praecepti, sicut nec praecipit omnes
actus virtuosos. Prohibet tamen aliquos actus singulorum vitiorum,
sicut etiam praecipit quosdam actus singularum virtutum.
Ad secundum dicendum quod aliquis actus dicitur esse virtutis
dupliciter. Uno modo, ex eo quod homo operatur virtuosa, sicut actus
iustitiae est facere recta, et actus fortitudinis facere fortia. Et
sic lex praecipit aliquos actus virtutum. Alio modo dicitur actus
virtutis, quia aliquis operatur virtuosa eo modo quo virtuosus
operatur. Et talis actus semper procedit a virtute, nec cadit sub
praecepto legis, sed est finis ad quem legislator ducere intendit.
Ad tertium dicendum quod non est aliqua virtus cuius actus non sint
ordinabiles ad bonum commune, ut dictum est, vel mediate vel
immediate.
|
|