|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod lex humana non imponat
homini necessitatem in foro conscientiae. Inferior enim potestas non
potest imponere legem in iudicio superioris potestatis. Sed potestas
hominis, quae fert legem humanam, est infra potestatem divinam. Ergo
lex humana non potest imponere legem quantum ad iudicium divinum, quod
est iudicium conscientiae.
2. Praeterea, iudicium conscientiae maxime dependet ex divinis
mandatis. Sed quandoque divina mandata evacuantur per leges humanas;
secundum illud Matth. XV, irritum fecistis mandatum Dei propter
traditiones vestras. Ergo lex humana non imponit necessitatem homini
quantum ad conscientiam.
3. Praeterea, leges humanae frequenter ingerunt calumniam et
iniuriam hominibus; secundum illud Isaiae X, vae qui condunt leges
iniquas, et scribentes iniustitias scripserunt, ut opprimerent in
iudicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei. Sed
licitum est unicuique oppressionem et violentiam evitare. Ergo leges
humanae non imponunt necessitatem homini quantum ad conscientiam.
Sed contra est quod dicitur I Petr. II, haec est gratia, si
propter conscientiam sustineat quis tristitias, patiens iniuste.
Respondeo dicendum quod leges positae humanitus vel sunt iustae, vel
iniustae. Si quidem iustae sint, habent vim obligandi in foro
conscientiae a lege aeterna, a qua derivantur; secundum illud Prov.
VIII, per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt.
Dicuntur autem leges iustae et ex fine, quando scilicet ordinantur ad
bonum commune; et ex auctore, quando scilicet lex lata non excedit
potestatem ferentis; et ex forma, quando scilicet secundum
aequalitatem proportionis imponuntur subditis onera in ordine ad bonum
commune. Cum enim unus homo sit pars multitudinis, quilibet homo hoc
ipsum quod est et quod habet, est multitudinis, sicut et quaelibet
pars id quod est, est totius. Unde et natura aliquod detrimentum
infert parti, ut salvet totum. Et secundum hoc, leges huiusmodi,
onera proportionabiliter inferentes, iustae sunt, et obligant in foro
conscientiae, et sunt leges legales. Iniustae autem sunt leges
dupliciter. Uno modo, per contrarietatem ad bonum humanum, e
contrario praedictis, vel ex fine, sicut cum aliquis praesidens leges
imponit onerosas subditis non pertinentes ad utilitatem communem, sed
magis ad propriam cupiditatem vel gloriam; vel etiam ex auctore, sicut
cum aliquis legem fert ultra sibi commissam potestatem; vel etiam ex
forma, puta cum inaequaliter onera multitudini dispensantur, etiam si
ordinentur ad bonum commune. Et huiusmodi magis sunt violentiae quam
leges, quia, sicut Augustinus dicit, in libro de Lib. Arb., lex
esse non videtur, quae iusta non fuerit. Unde tales leges non
obligant in foro conscientiae, nisi forte propter vitandum scandalum
vel turbationem, propter quod etiam homo iuri suo debet cedere,
secundum illud Matth. V, qui angariaverit te mille passus, vade cum
eo alia duo; et qui abstulerit tibi tunicam, da ei et pallium. Alio
modo leges possunt esse iniustae per contrarietatem ad bonum divinum,
sicut leges tyrannorum inducentes ad idololatriam, vel ad quodcumque
aliud quod sit contra legem divinam. Et tales leges nullo modo licet
observare, quia sicut dicitur Act. V, obedire oportet Deo magis
quam hominibus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut apostolus dicit, ad Rom.
XIII, omnis potestas humana a Deo est, et ideo qui potestati
resistit, in his quae ad ordinem potestatis pertinent, Dei
ordinationi resistit. Et secundum hoc efficitur reus quantum ad
conscientiam.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de legibus humanis quae
ordinantur contra Dei mandatum. Et ad hoc ordo potestatis non se
extendit. Unde in talibus legi humanae non est parendum.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de lege quae infert
gravamen iniustum subditis, ad quod etiam ordo potestatis divinitus
concessus non se extendit. Unde nec in talibus homo obligatur ut
obediat legi, si sine scandalo vel maiori detrimento resistere possit.
|
|