|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non omnes legi
subiiciantur. Illi enim soli subiiciuntur legi, quibus lex ponitur.
Sed apostolus dicit, I ad Tim. I, quod iusto non est lex posita.
Ergo iusti non subiiciuntur legi humanae.
2. Praeterea, Urbanus Papa dicit, et habetur in decretis, XIX
qu. II, qui lege privata ducitur, nulla ratio exigit ut publica
constringatur. Lege autem privata spiritus sancti ducuntur omnes viri
spirituales, qui sunt filii Dei; secundum illud Rom. VIII, qui
spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Ergo non omnes homines legi
humanae subiiciuntur.
3. Praeterea, iurisperitus dicit quod princeps legibus solutus est.
Qui autem est solutus a lege, non subditur legi. Ergo non omnes
subiecti sunt legi.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. XIII, omnis anima
potestatibus sublimioribus subdita sit. Sed non videtur esse subditus
potestati, qui non subiicitur legi quam fert potestas. Ergo omnes
homines debent esse legi humanae subiecti.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, lex de sui
ratione duo habet, primo quidem, quod est regula humanorum actuum;
secundo, quod habet vim coactivam. Dupliciter ergo aliquis homo
potest esse legi subiectus. Uno modo, sicut regulatum regulae. Et
hoc modo omnes illi qui subduntur potestati, subduntur legi quam fert
potestas. Quod autem aliquis potestati non subdatur, potest
contingere dupliciter. Uno modo, quia est simpliciter absolutus ab
eius subiectione. Unde illi qui sunt de una civitate vel regno, non
subduntur legibus principis alterius civitatis vel regni, sicut nec
eius dominio. Alio modo, secundum quod regitur superiori lege. Puta
si aliquis subiectus sit proconsuli, regulari debet eius mandato, non
tamen in his quae dispensantur ei ab imperatore, quantum enim ad illa,
non adstringitur mandato inferioris, cum superiori mandato dirigatur.
Et secundum hoc contingit quod aliquis simpliciter subiectus legi,
secundum aliqua legi non adstringitur, secundum quae regitur superiori
lege. Alio vero modo dicitur aliquis subdi legi sicut coactum
cogenti. Et hoc modo homines virtuosi et iusti non subduntur legi,
sed soli mali. Quod enim est coactum et violentum, est contrarium
voluntati. Voluntas autem bonorum consonat legi, a qua malorum
voluntas discordat. Et ideo secundum hoc boni non sunt sub lege, sed
solum mali.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de subiectione quae
est per modum coactionis. Sic enim iusto non est lex posita, quia
ipsi sibi sunt lex, dum ostendunt opus legis scriptum in cordibus
suis, sicut apostolus, ad Rom. II, dicit. Unde in eos non habet
lex vim coactivam, sicut habet in iniustos.
Ad secundum dicendum quod lex spiritus sancti est superior omni lege
humanitus posita. Et ideo viri spirituales, secundum hoc quod lege
spiritus sancti ducuntur, non subduntur legi, quantum ad ea quae
repugnant ductioni spiritus sancti. Sed tamen hoc ipsum est de ductu
spiritus sancti, quod homines spirituales legibus humanis subdantur;
secundum illud I Petr. II, subiecti estote omni humanae
creaturae, propter Deum.
Ad tertium dicendum quod princeps dicitur esse solutus a lege, quantum
ad vim coactivam legis, nullus enim proprie cogitur a seipso; lex
autem non habet vim coactivam nisi ex principis potestate. Sic igitur
princeps dicitur esse solutus a lege, quia nullus in ipsum potest
iudicium condemnationis ferre, si contra legem agat. Unde super illud
Psalmi l, tibi soli peccavi etc., dicit Glossa quod lex non habet
hominem qui sua facta diiudicet. Sed quantum ad vim directivam legis,
princeps subditur legi propria voluntate; secundum quod dicitur extra,
de constitutionibus, cap. cum omnes, quod quisque iuris in alterum
statuit, ipse eodem iure uti debet. Et sapientis dicit auctoritas,
patere legem quam ipse tuleris. Improperatur etiam his a domino qui
dicunt et non faciunt; et qui aliis onera gravia imponunt, et ipsi nec
digito volunt ea movere; ut habetur Matth. XXIII. Unde quantum
ad Dei iudicium, princeps non est solutus a lege, quantum ad vim
directivam eius; sed debet voluntarius, non coactus, legem implere.
Est etiam princeps supra legem, inquantum, si expediens fuerit,
potest legem mutare, et in ea dispensare, pro loco et tempore.
|
|