|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non liceat ei qui
subditur legi, praeter verba legis agere. Dicit enim Augustinus, in
libro de vera Relig., in temporalibus legibus, quamvis homines
iudicent de his cum eas instituunt, tamen quando fuerint institutae et
firmatae, non licebit de ipsis iudicare, sed secundum ipsas. Sed si
aliquis praetermittat verba legis, dicens se intentionem legislatoris
servare, videtur iudicare de lege. Ergo non licet ei qui subditur
legi, ut praetermittat verba legis, ut intentionem legislatoris
servet.
2. Praeterea, ad eum solum pertinet leges interpretari, cuius est
condere leges. Sed hominum subditorum legi non est leges condere.
Ergo eorum non est interpretari legislatoris intentionem, sed semper
secundum verba legis agere debent.
3. Praeterea, omnis sapiens intentionem suam verbis novit
explicare. Sed illi qui leges condiderunt, reputari debent
sapientes, dicit enim sapientia, Prov. VIII, per me reges
regnant, et legum conditores iusta decernunt. Ergo de intentione
legislatoris non est iudicandum nisi per verba legis.
Sed contra est quod Hilarius dicit, in IV de Trin.,
intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non
sermoni res, sed rei debet esse sermo subiectus. Ergo magis est
attendendum ad causam quae movit legislatorem, quam ad ipsa verba
legis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, omnis lex ordinatur
ad communem hominum salutem, et intantum obtinet vim et rationem
legis; secundum vero quod ab hoc deficit, virtutem obligandi non
habet. Unde iurisperitus dicit quod nulla iuris ratio aut aequitatis
benignitas patitur ut quae salubriter pro utilitate hominum
introducuntur, ea nos duriori interpretatione, contra ipsorum
commodum, perducamus ad severitatem. Contingit autem multoties quod
aliquid observari communi saluti est utile ut in pluribus, quod tamen
in aliquibus casibus est maxime nocivum. Quia igitur legislator non
potest omnes singulares casus intueri, proponit legem secundum ea quae
in pluribus accidunt, ferens intentionem suam ad communem utilitatem.
Unde si emergat casus in quo observatio talis legis sit damnosa communi
saluti, non est observanda. Sicut si in civitate obsessa statuatur
lex quod portae civitatis maneant clausae, hoc est utile communi saluti
ut in pluribus, si tamen contingat casus quod hostes insequantur
aliquos cives, per quos civitas conservatur, damnosissimum esset
civitati nisi eis portae aperirentur, et ideo in tali casu essent
portae aperiendae, contra verba legis, ut servaretur utilitas
communis, quam legislator intendit. Sed tamen hoc est considerandum,
quod si observatio legis secundum verba non habeat subitum periculum,
cui oportet statim occurri, non pertinet ad quemlibet ut interpretetur
quid sit utile civitati et quid inutile, sed hoc solum pertinet ad
principes, qui propter huiusmodi casus habent auctoritatem in legibus
dispensandi. Si vero sit subitum periculum, non patiens tantam moram
ut ad superiorem recurri possit, ipsa necessitas dispensationem habet
annexam, quia necessitas non subditur legi.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui in casu necessitatis agit praeter
verba legis, non iudicat de ipsa lege, sed iudicat de casu singulari,
in quo videt verba legis observanda non esse.
Ad secundum dicendum quod ille qui sequitur intentionem legislatoris,
non interpretatur legem simpliciter; sed in casu in quo manifestum est
per evidentiam nocumenti, legislatorem aliud intendisse. Si enim
dubium sit, debet vel secundum verba legis agere, vel superiores
consulere.
Ad tertium dicendum quod nullius hominis sapientia tanta est ut possit
omnes singulares casus excogitare, et ideo non potest sufficienter per
verba sua exprimere ea quae conveniunt ad finem intentum. Et si posset
legislator omnes casus considerare, non oporteret ut omnes exprimeret,
propter confusionem vitandam, sed legem ferre deberet secundum ea quae
in pluribus accidunt.
|
|