|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex humana nullo modo
debeat mutari. Lex enim humana derivatur a lege naturali, ut supra
dictum est. Sed lex naturalis immobilis perseverat. Ergo et lex
humana debet immobilis permanere.
2. Praeterea, sicut philosophus dicit, in V Ethic., mensura
maxime debet esse permanens. Sed lex humana est mensura humanorum
actuum, ut supra dictum est. Ergo debet immobiliter permanere.
3. Praeterea, de ratione legis est quod sit iusta et recta, ut
supra dictum est. Sed illud quod semel est rectum, semper est
rectum. Ergo illud quod semel est lex, semper debet esse lex.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Lib. Arb., lex
temporalis quamvis iusta sit, commutari tamen per tempora iuste
potest.
Respondeo dicendum quod sicut supra dictum est, lex humana est quoddam
dictamen rationis, quo diriguntur humani actus. Et secundum hoc
duplex causa potest esse quod lex humana iuste mutetur, una quidem ex
parte rationis; alia vero ex parte hominum, quorum actus lege
regulantur. Ex parte quidem rationis, quia humanae rationi naturale
esse videtur ut gradatim ab imperfecto ad perfectum perveniat. Unde
videmus in scientiis speculativis quod qui primo philosophati sunt,
quaedam imperfecta tradiderunt, quae postmodum per posteriores sunt
magis perfecta. Ita etiam est in operabilibus. Nam primi qui
intenderunt invenire aliquid utile communitati hominum, non valentes
omnia ex seipsis considerare, instituerunt quaedam imperfecta in multis
deficientia quae posteriores mutaverunt, instituentes aliqua quae in
paucioribus deficere possent a communi utilitate. Ex parte vero
hominum, quorum actus lege regulantur, lex recte mutari potest propter
mutationem conditionum hominum, quibus secundum diversas eorum
conditiones diversa expediunt. Sicut Augustinus ponit exemplum, in
I de Lib. Arb., quod si populus sit bene moderatus et gravis,
communisque utilitatis diligentissimus custos, recte lex fertur qua
tali populo liceat creare sibi magistratus, per quos respublica
administretur. Porro si paulatim idem populus depravatus habeat venale
suffragium, et regimen flagitiosis sceleratisque committat; recte
adimitur tali populo potestas dandi honores, et ad paucorum bonorum
redit arbitrium.
Ad primum ergo dicendum quod naturalis lex est participatio quaedam
legis aeternae, ut supra dictum est, et ideo immobilis perseverat,
quod habet ex immobilitate et perfectione divinae rationis instituentis
naturam. Sed ratio humana mutabilis est et imperfecta. Et ideo eius
lex mutabilis est. Et praeterea lex naturalis continet quaedam
universalia praecepta, quae semper manent, lex vero posita ab homine
continet praecepta quaedam particularia, secundum diversos casus qui
emergunt.
Ad secundum dicendum quod mensura debet esse permanens quantum est
possibile. Sed in rebus mutabilibus non potest esse aliquid omnino
immutabiliter permanens. Et ideo lex humana non potest esse omnino
immutabilis.
Ad tertium dicendum quod rectum in rebus corporalibus dicitur
absolute, et ideo semper, quantum est de se, manet rectum. Sed
rectitudo legis dicitur in ordine ad utilitatem communem, cui non
semper proportionatur una eademque res, sicut supra dictum est. Et
ideo talis rectitudo mutatur.
|
|