|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod semper lex humana,
quando aliquid melius occurrit, sit mutanda. Leges enim humanae sunt
adinventae per rationem humanam, sicut etiam aliae artes. Sed in
aliis artibus mutatur id quod prius tenebatur, si aliquid melius
occurrat. Ergo idem est etiam faciendum in legibus humanis.
2. Praeterea, ex his quae praeterita sunt, providere possumus de
futuris. Sed nisi leges humanae mutatae fuissent supervenientibus
melioribus adinventionibus, multa inconvenientia sequerentur, eo quod
leges antiquae inveniuntur multas ruditates continere. Ergo videtur
quod leges sint mutandae, quotiescumque aliquid melius occurrit
statuendum.
3. Praeterea, leges humanae circa singulares actus hominum
statuuntur. In singularibus autem perfectam cognitionem adipisci non
possumus nisi per experientiam, quae tempore indiget, ut dicitur in
II Ethic. Ergo videtur quod per successionem temporis possit
aliquid melius occurrere statuendum.
Sed contra est quod dicitur in decretis, dist. XII, ridiculum est
et satis abominabile dedecus, ut traditiones quas antiquitus a patribus
suscepimus, infringi patiamur.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, lex humana intantum recte
mutatur, inquantum per eius mutationem communi utilitati providetur.
Habet autem ipsa legis mutatio, quantum in se est, detrimentum
quoddam communis salutis. Quia ad observantiam legum plurimum valet
consuetudo, intantum quod ea quae contra communem consuetudinem fiunt,
etiam si sint leviora de se, graviora videantur. Unde quando mutatur
lex, diminuitur vis constrictiva legis, inquantum tollitur
consuetudo. Et ideo nunquam debet mutari lex humana, nisi ex aliqua
parte tantum recompensetur communi saluti, quantum ex ista parte
derogatur. Quod quidem contingit vel ex hoc quod aliqua maxima et
evidentissima utilitas ex novo statuto provenit, vel ex eo quod est
maxima necessitas, ex eo quod lex consueta aut manifestam iniquitatem
continet, aut eius observatio est plurimum nociva. Unde dicitur a
iurisperito quod in rebus novis constituendis, evidens debet esse
utilitas, ut recedatur ab eo iure quod diu aequum visum est.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae sunt artis, habent efficaciam ex
sola ratione, et ideo ubicumque melior ratio occurrat, est mutandum
quod prius tenebatur. Sed leges habent maximam virtutem ex
consuetudine, ut philosophus dicit, in II Polit. Et inde non sunt
de facili mutandae.
Ad secundum dicendum quod ratio illa concludit quod leges sunt
mutandae, non tamen pro quacumque melioratione, sed pro magna
utilitate vel necessitate, ut dictum est.
Et similiter dicendum est ad tertium.
|
|