|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod consuetudo non possit
obtinere vim legis, nec legem amovere. Lex enim humana derivatur a
lege naturae et a lege divina, ut ex supradictis patet. Sed
consuetudo hominum non potest immutare legem naturae, nec legem
divinam. Ergo etiam nec legem humanam immutare potest.
2. Praeterea, ex multis malis non potest fieri unum bonum. Sed
ille qui incipit primo contra legem agere, male facit. Ergo,
multiplicatis similibus actibus, non efficietur aliquod bonum. Lex
autem est quoddam bonum, cum sit regula humanorum actuum. Ergo per
consuetudinem non potest removeri lex, ut ipsa consuetudo vim legis
obtineat.
3. Praeterea, ferre legem pertinet ad publicas personas, ad quas
pertinet regere communitatem, unde privatae personae legem facere non
possunt. Sed consuetudo invalescit per actus privatarum personarum.
Ergo consuetudo non potest obtinere vim legis, per quam lex
removeatur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Epist. ad Casulan., mos
populi Dei et instituta maiorum pro lege sunt tenenda. Et sicut
praevaricatores legum divinarum, ita et contemptores consuetudinum
ecclesiasticarum coercendi sunt.
Respondeo dicendum quod omnis lex proficiscitur a ratione et voluntate
legislatoris, lex quidem divina et naturalis a rationabili Dei
voluntate; lex autem humana a voluntate hominis ratione regulata.
Sicut autem ratio et voluntas hominis manifestantur verbo in rebus
agendis, ita etiam manifestantur facto, hoc enim unusquisque eligere
videtur ut bonum, quod opere implet. Manifestum est autem quod verbo
humano potest et mutari lex, et etiam exponi, inquantum manifestat
interiorem motum et conceptum rationis humanae. Unde etiam et per
actus, maxime multiplicatos, qui consuetudinem efficiunt, mutari
potest lex, et exponi, et etiam aliquid causari quod legis virtutem
obtineat, inquantum scilicet per exteriores actus multiplicatos
interior voluntatis motus, et rationis conceptus, efficacissime
declaratur; cum enim aliquid multoties fit, videtur ex deliberato
rationis iudicio provenire. Et secundum hoc, consuetudo et habet vim
legis, et legem abolet, et est legum interpretatrix.
Ad primum ergo dicendum quod lex naturalis et divina procedit a
voluntate divina, ut dictum est. Unde non potest mutari per
consuetudinem procedentem a voluntate hominis, sed solum per
auctoritatem divinam mutari posset. Et inde est quod nulla consuetudo
vim obtinere potest contra legem divinam vel legem naturalem, dicit
enim Isidorus, in Synonym., usus auctoritati cedat, pravum usum
lex et ratio vincat.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, leges humanae in
aliquibus casibus deficiunt, unde possibile est quandoque praeter legem
agere, in casu scilicet in quo deficit lex, et tamen actus non erit
malus. Et cum tales casus multiplicantur, propter aliquam mutationem
hominum, tunc manifestatur per consuetudinem quod lex ulterius utilis
non est, sicut etiam manifestaretur si lex contraria verbo
promulgaretur. Si autem adhuc maneat ratio eadem propter quam prima
lex utilis erat, non consuetudo legem, sed lex consuetudinem vincit,
nisi forte propter hoc solum inutilis lex videatur, quia non est
possibilis secundum consuetudinem patriae, quae erat una de
conditionibus legis. Difficile enim est consuetudinem multitudinis
removere.
Ad tertium dicendum quod multitudo in qua consuetudo introducitur
duplicis conditionis esse potest. Si enim sit libera multitudo, quae
possit sibi legem facere, plus est consensus totius multitudinis ad
aliquid observandum, quem consuetudo manifestat, quam auctoritas
principis, qui non habet potestatem condendi legem, nisi inquantum
gerit personam multitudinis. Unde licet singulae personae non possint
condere legem, tamen totus populus legem condere potest. Si vero
multitudo non habeat liberam potestatem condendi sibi legem, vel legem
a superiori potestate positam removendi; tamen ipsa consuetudo in tali
multitudine praevalens obtinet vim legis, inquantum per eos toleratur
ad quos pertinet multitudini legem imponere, ex hoc enim ipso videntur
approbare quod consuetudo induxit.
|
|