|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod rectores multitudinis
non possint in legibus humanis dispensare. Lex enim statuta est pro
communi utilitate, ut Isidorus dicit. Sed bonum commune non debet
intermitti pro privato commodo alicuius personae, quia, ut dicit
philosophus, in I Ethic., bonum gentis divinius est quam bonum
unius hominis. Ergo videtur quod non debeat dispensari cum aliquo ut
contra legem communem agat.
2. Praeterea, illis qui super alios constituuntur, praecipitur
Deut. I, ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cuiusquam
personam, quia Dei iudicium est. Sed concedere alicui quod
communiter denegatur omnibus, videtur esse acceptio personarum. Ergo
huiusmodi dispensationes facere rectores multitudinis non possunt, cum
hoc sit contra praeceptum legis divinae.
3. Praeterea, lex humana, si sit recta, oportet quod consonet legi
naturali et legi divinae, aliter enim non congrueret religioni, nec
conveniret disciplinae, quod requiritur ad legem, ut Isidorus dicit.
Sed in lege divina et naturali nullus homo potest dispensare. Ergo
nec etiam in lege humana.
Sed contra est quod dicit apostolus, I ad Cor. IX, dispensatio
mihi credita est.
Respondeo dicendum quod dispensatio proprie importat commensurationem
alicuius communis ad singula, unde etiam gubernator familiae dicitur
dispensator, inquantum unicuique de familia cum pondere et mensura
distribuit et operationes et necessaria vitae. Sic igitur et in
quacumque multitudine ex eo dicitur aliquis dispensare, quod ordinat
qualiter aliquod commune praeceptum sit a singulis adimplendum.
Contingit autem quandoque quod aliquod praeceptum quod est ad commodum
multitudinis ut in pluribus, non est conveniens huic personae, vel in
hoc casu, quia vel per hoc impediretur aliquid melius, vel etiam
induceretur aliquod malum, sicut ex supradictis patet. Periculosum
autem esset ut hoc iudicio cuiuslibet committeretur, nisi forte propter
evidens et subitum periculum, ut supra dictum est. Et ideo ille qui
habet regere multitudinem, habet potestatem dispensandi in lege humana
quae suae auctoritati innititur, ut scilicet in personis vel casibus in
quibus lex deficit, licentiam tribuat ut praeceptum legis non
servetur. Si autem absque hac ratione, pro sola voluntate, licentiam
tribuat, non erit fidelis in dispensatione, aut erit imprudens,
infidelis quidem, si non habeat intentionem ad bonum commune;
imprudens autem, si rationem dispensandi ignoret. Propter quod
dominus dicit, Lucae XII, quis, putas, est fidelis dispensator
et prudens, quem constituit dominus super familiam suam?
Ad primum ergo dicendum quod, quando cum aliquo dispensatur ut legem
communem non servet, non debet fieri in praeiudicium boni communis;
sed ea intentione ut ad bonum commune proficiat.
Ad secundum dicendum quod non est acceptio personarum si non serventur
aequalia in personis inaequalibus. Unde quando conditio alicuius
personae requirit ut rationabiliter in ea aliquid specialiter
observetur, non est personarum acceptio si sibi aliqua specialis gratia
fiat.
Ad tertium dicendum quod lex naturalis inquantum continet praecepta
communia, quae nunquam fallunt, dispensationem recipere non potest.
In aliis vero praeceptis, quae sunt quasi conclusiones praeceptorum
communium, quandoque per hominem dispensatur, puta quod mutuum non
reddatur proditori patriae, vel aliquid huiusmodi. Ad legem autem
divinam ita se habet quilibet homo, sicut persona privata ad legem
publicam cui subiicitur. Unde sicut in lege humana publica non potest
dispensare nisi ille a quo lex auctoritatem habet, vel is cui ipse
commiserit; ita in praeceptis iuris divini, quae sunt a Deo, nullus
potest dispensare nisi Deus, vel si cui ipse specialiter committeret.
|
|