|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex vetus non fuerit
bona. Dicitur enim Ezech. XX dedi eis praecepta non bona, et
iudicia in quibus non vivent. Sed lex non dicitur bona nisi propter
bonitatem praeceptorum quae continet. Ergo lex vetus non fuit bona.
2. Praeterea, ad bonitatem legis pertinet ut communi saluti
proficiat sicut Isidorus dicit. Sed lex vetus non fuit salutifera,
sed magis mortifera et nociva. Dicit enim apostolus, Rom. VII,
sine lege peccatum mortuum erat. Ego autem vivebam sine lege
aliquando, sed cum venisset mandatum, peccatum revixit, ego autem
mortuus sum; et Rom. V, lex subintravit ut abundaret delictum.
Ergo lex vetus non fuit bona.
3. Praeterea, ad bonitatem legis pertinet quod sit possibilis ad
observandum et secundum naturam, et secundum humanam consuetudinem.
Sed hoc non habuit lex vetus, dicit enim Petrus, Act. XV, quid
tentatis imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque nos,
neque patres nostri, portare potuimus? Ergo videtur quod lex vetus
non fuerit bona.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. VII, itaque lex quidem
sancta est, et mandatum sanctum et iustum et bonum.
Respondeo dicendum quod absque omni dubio lex vetus bona fuit. Sicut
enim doctrina ostenditur esse vera ex hoc quod consonat rationi rectae,
ita etiam lex aliqua ostenditur esse bona ex eo quod consonat rationi.
Lex autem vetus rationi consonabat. Quia concupiscentiam reprimebat,
quae rationi adversatur; ut patet in illo mandato, non concupisces rem
proximi tui, quod ponitur Exod. XX. Ipsa etiam omnia peccata
prohibebat, quae sunt contra rationem. Unde manifestum est quod bona
erat. Et haec est ratio apostoli, Rom. VII, condelector,
inquit, legi Dei secundum interiorem hominem; et iterum, consentio
legi, quoniam bona est. Sed notandum est quod bonum diversos gradus
habet, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., est enim
aliquod bonum perfectum, et aliquod bonum imperfectum. Perfecta
quidem bonitas est, in his quae ad finem ordinantur, quando aliquid
est tale quod per se sufficiens est inducere ad finem, imperfectum
autem bonum est quod operatur aliquid ad hoc quod perveniatur ad finem,
non tamen sufficit ad hoc quod ad finem perducat. Sicut medicina
perfecte bona est quae hominem sanat, imperfecta autem est quae hominem
adiuvat, sed tamen sanare non potest. Est autem sciendum quod est
alius finis legis humanae, et alius legis divinae. Legis enim humanae
finis est temporalis tranquillitas civitatis, ad quem finem pervenit
lex cohibendo exteriores actus, quantum ad illa mala quae possunt
perturbare pacificum statum civitatis. Finis autem legis divinae est
perducere hominem ad finem felicitatis aeternae; qui quidem finis
impeditur per quodcumque peccatum, et non solum per actus exteriores,
sed etiam per interiores. Et ideo illud quod sufficit ad perfectionem
legis humanae, ut scilicet peccata prohibeat et poenam apponat, non
sufficit ad perfectionem legis divinae, sed oportet quod hominem
totaliter faciat idoneum ad participationem felicitatis aeternae. Quod
quidem fieri non potest nisi per gratiam spiritus sancti, per quam
diffunditur caritas in cordibus nostris, quae legem adimplet, gratia
enim Dei vita aeterna, ut dicitur Rom. VI. Hanc autem gratiam
lex vetus conferre non potuit, reservabatur enim hoc Christo, quia,
ut dicitur Ioan. I, lex per Moysen data est; gratia et veritas per
Iesum Christum facta est. Et inde est quod lex vetus bona quidem
est, sed imperfecta; secundum illud Heb. VII, nihil ad perfectum
adduxit lex.
Ad primum ergo dicendum quod dominus loquitur ibi de praeceptis
caeremonialibus; quae quidem dicuntur non bona, quia gratiam non
conferebant, per quam homines a peccato mundarentur, cum tamen per
huiusmodi se peccatores ostenderent. Unde signanter dicitur, et
iudicia in quibus non vivent, idest per quae vitam gratiae obtinere non
possunt; et postea subditur, et pollui eos in muneribus suis, idest
pollutos ostendi, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter
delicta sua.
Ad secundum dicendum quod lex dicitur occidisse, non quidem
effective, sed occasionaliter, ex sua imperfectione, inquantum
scilicet gratiam non conferebat, per quam homines implere possent quod
mandabat, vel vitare quod vetabat. Et sic occasio ista non erat
data, sed sumpta ab hominibus. Unde et apostolus ibidem dicit,
occasione accepta peccatum per mandatum seduxit me, et per illud
occidit. Et ex hac etiam ratione dicitur quod lex subintravit ut
abundaret delictum, ut ly ut teneatur consecutive, non causaliter,
inquantum scilicet homines, accipientes occasionem a lege, abundantius
peccaverunt; tum quia gravius fuit peccatum post legis prohibitionem;
tum etiam quia concupiscentia crevit, magis enim concupiscimus quod
nobis prohibetur.
Ad tertium dicendum quod iugum legis servari non poterat sine gratia
adiuvante, quam lex non dabat, dicitur enim Rom. IX, non est
volentis neque currentis, scilicet velle et currere in praeceptis
Dei, sed miserentis Dei. Unde et in Psalmo CXVIII dicitur,
viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum, scilicet per
donum gratiae et caritatis.
|
|