|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex vetus non fuerit a
Deo. Dicitur enim Deut. XXXII, Dei perfecta sunt opera.
Sed lex fuit imperfecta, ut supra dictum est. Ergo lex vetus non
fuit a Deo.
2. Praeterea, Eccle. III dicitur, didici quod omnia opera quae
fecit Deus, perseverent in aeternum. Sed lex vetus non perseverat in
aeternum, dicit enim apostolus, ad Heb. VII, reprobatio fit
quidem praecedentis mandati, propter infirmitatem eius et
inutilitatem. Ergo lex vetus non fuit a Deo.
3. Praeterea, ad sapientem legislatorem pertinet non solum mala
auferre, sed etiam occasiones malorum. Sed vetus lex fuit occasio
peccati, ut supra dictum est. Ergo ad Deum, cui nullus est similis
in legislatoribus, ut dicitur Iob XXXVI, non pertinebat legem
talem dare.
4. Praeterea, I ad Tim. II, dicitur quod Deus vult omnes
homines salvos fieri. Sed lex vetus non sufficiebat ad salutem
hominum, ut supra dictum est. Ergo ad Deum non pertinebat talem
legem dare. Lex ergo vetus non est a Deo.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. XV, loquens Iudaeis,
quibus erat lex vetus data, irritum fecistis mandatum Dei propter
traditiones vestras. Et paulo ante praemittitur, honora patrem tuum
et matrem tuam, quod manifeste in lege veteri continetur. Ergo lex
vetus est a Deo.
Respondeo dicendum quod lex vetus a bono Deo data est, qui est pater
domini nostri Iesu Christi. Lex enim vetus homines ordinabat ad
Christum dupliciter. Uno quidem modo, testimonium Christo
perhibendo, unde ipse dicit, Lucae ult., oportet impleri omnia quae
scripta sunt in lege et Psalmis et prophetis de me; et Ioan. V, si
crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille
scripsit. Alio modo, per modum cuiusdam dispositionis, dum,
retrahens homines a cultu idololatriae, concludebat eos sub cultu unius
Dei, a quo salvandum erat humanum genus per Christum, unde apostolus
dicit, ad Gal. III, priusquam veniret fides, sub lege
custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat. Manifestum
est autem quod eiusdem est disponere ad finem et ad finem perducere, et
dico eiusdem per se vel per suos subiectos. Non enim Diabolus legem
tulisset per quam homines adducerentur ad Christum, per quem erat
eiiciendus; secundum illud Matth. XII, si Satanas Satanam
eiicit, divisum est regnum eius. Et ideo ab eodem Deo a quo facta
est salus hominum per gratiam Christi, lex vetus data est.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet aliquid non esse perfectum
simpliciter, quod tamen est perfectum secundum tempus, sicut dicitur
aliquis puer perfectus non simpliciter, sed secundum temporis
conditionem. Ita etiam praecepta quae pueris dantur, sunt quidem
perfecta secundum conditionem eorum quibus dantur, etsi non sint
perfecta simpliciter. Et talia fuerunt praecepta legis. Unde
apostolus dicit, ad Gal. III, lex paedagogus noster fuit in
Christo.
Ad secundum dicendum quod opera Dei perseverant in aeternum, quae sic
Deus fecit ut in aeternum perseverent, et haec sunt ea quae sunt
perfecta. Lex autem vetus reprobatur tempore perfectionis gratiae,
non tanquam mala, sed tanquam infirma et inutilis pro isto tempore,
quia, ut subditur, nihil ad perfectum adduxit lex. Unde ad Gal.
III, dicit apostolus, ubi venit fides, iam non sumus sub
paedagogo.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, Deus aliquando
permittit aliquos cadere in peccatum, ut exinde humilientur. Ita
etiam voluit talem legem dare quam suis viribus homines implere non
possent, ut sic dum homines de se praesumentes peccatores se
invenirent, humiliati recurrerent ad auxilium gratiae.
Ad quartum dicendum quod, quamvis lex vetus non sufficeret ad
salvandum hominem, tamen aderat aliud auxilium a Deo hominibus simul
cum lege, per quod salvari poterant, scilicet fides mediatoris, per
quam iustificati sunt antiqui patres, sicut etiam nos iustificamur.
Et sic Deus non deficiebat hominibus quin daret eis salutis auxilia.
|
|