|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod lex vetus non fuerit
data per Angelos, sed immediate a Deo. Angelus enim nuntius
dicitur, et sic nomen Angeli ministerium importat, non dominium;
secundum illud Psalmi CII, benedicite domino, omnes Angeli eius,
ministri eius. Sed vetus lex a domino tradita esse perhibetur,
dicitur enim Exod. XX, locutusque est dominus sermones hos, et
postea subditur, ego enim sum dominus Deus tuus. Et idem modus
loquendi frequenter repetitur in Exodo, et in libris consequentibus
legis. Ergo lex est immediate data a Deo.
2. Praeterea, sicut dicitur Ioan. I, lex per Moysen data est.
Sed Moyses immediate accepit a Deo, dicitur enim Exod.
XXXIII, loquebatur dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut
loqui solet homo ad amicum suum. Ergo lex vetus immediate data est a
Deo.
3. Praeterea, ad solum principem pertinet legem ferre, ut supra
dictum est. Sed solus Deus est princeps salutis animarum, Angeli
vero sunt administratorii spiritus, ut dicitur ad Heb. I. Ergo lex
vetus per Angelos dari non debuit, cum ordinaretur ad animarum
salutem.
Sed contra est quod dicit apostolus, ad Gal. III, lex data est
per Angelos in manu mediatoris. Et Act. VII, dicit Stephanus,
accepistis legem in dispositione Angelorum.
Respondeo dicendum quod lex data est a Deo per Angelos. Et praeter
generalem rationem, quam Dionysius assignat, in IV cap. Cael.
Hier., quod divina debent deferri ad homines mediantibus Angelis,
specialis ratio est quare legem veterem per Angelos dari oportuit.
Dictum est enim quod lex vetus imperfecta erat, sed disponebat ad
salutem perfectam generis humani, quae futura erat per Christum. Sic
autem videtur in omnibus potestatibus et artibus ordinatis, quod ille
qui est superior, principalem et perfectum actum operatur per seipsum;
ea vero quae disponunt ad perfectionem ultimam, operatur per suos
ministros; sicut navifactor compaginat navem per seipsum, sed
praeparat materiam per artifices subministrantes. Et ideo conveniens
fuit ut lex perfecta novi testamenti daretur immediate per ipsum Deum
hominem factum; lex autem vetus per ministros Dei, scilicet per
Angelos, daretur hominibus. Et per hunc modum apostolus, in
principio ad Heb., probat eminentiam novae legis ad veterem, quia in
novo testamento locutus est nobis Deus in filio suo, in veteri autem
testamento est sermo factus per Angelos.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Gregorius dicit, in principio
Moral., Angelus qui Moysi apparuisse describitur, modo Angelus,
modo dominus memoratur. Angelus videlicet, propter hoc quod exterius
loquendo serviebat; dominus autem dicitur, quia interius praesidens
loquendi efficaciam ministrabat. Et inde est etiam quod quasi ex
persona domini Angelus loquebatur.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XII super
Gen. ad Litt., in Exodo dicitur, locutus est dominus Moysi facie
ad faciem; et paulo post subditur, ostende mihi gloriam tuam.
Sentiebat ergo quid videbat; et quod non videbat, desiderabat. Non
ergo videbat ipsam Dei essentiam, et ita non immediate ab eo
instruebatur. Quod ergo dicitur quod loquebatur ei facie ad faciem,
secundum opinionem populi loquitur Scriptura, qui putabat Moysen ore
ad os loqui cum Deo, cum per subiectam creaturam, idest per Angelum
et nubem, ei loqueretur et appareret. Vel per visionem faciei
intelligitur quaedam eminens contemplatio et familiaris, infra
essentiae divinae visionem.
Ad tertium dicendum quod solius principis est sua auctoritate legem
instituere, sed quandoque legem institutam per alios promulgat. Et
ita Deus sua auctoritate instituit legem, sed per Angelos
promulgavit.
|
|