|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod lex vetus non debuerit
dari soli populo Iudaeorum. Lex enim vetus disponebat ad salutem quae
futura erat per Christum, ut dictum est. Sed salus illa non erat
futura solum in Iudaeis, sed in omnibus gentibus; secundum illud
Isaiae XLIX, parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus
Iacob et faeces Israel convertendas, dedi te in lucem gentium, ut
sis salus mea usque ad extremum terrae. Ergo lex vetus dari debuit
omnibus gentibus, et non uni populo tantum.
2. Praeterea, sicut dicitur Act. X, non est personarum acceptor
Deus, sed in omni gente qui timet Deum et facit iustitiam, acceptus
est illi. Non ergo magis uni populo quam aliis viam salutis debuit
aperire.
3. Praeterea, lex data est per Angelos, sicut iam dictum est.
Sed ministeria Angelorum Deus non solum Iudaeis, sed omnibus
gentibus semper exhibuit, dicitur enim Eccli. XVII, in
unamquamque gentem praeposuit rectorem. Omnibus etiam gentibus
temporalia bona largitur, quae minus sunt curae Deo quam spiritualia
bona. Ergo etiam legem omnibus populis dare debuit.
Sed contra est quod dicitur Rom. III, quid ergo amplius est
Iudaeo? Multum quidem per omnem modum. Primum quidem, quia credita
sunt illis eloquia Dei. Et in Psalmo CXLVII dicitur, non
fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis.
Respondeo dicendum quod posset una ratio assignari quare potius populo
Iudaeorum data sit lex quam aliis populis, quia, aliis ad
idololatriam declinantibus, solus populus Iudaeorum in cultu unius
Dei remansit; et ideo alii populi indigni erant legem recipere, ne
sanctum canibus daretur. Sed ista ratio conveniens non videtur, quia
populus ille etiam post legem latam, ad idololatriam declinavit, quod
gravius fuit, ut patet Exod. XXXII; et Amos V, numquid
hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis,
domus Israel? Et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem
idolorum vestrorum, sidus Dei vestri, quae fecistis vobis. Expresse
etiam dicitur Deut. IX, scito quod non propter iustitias tuas
dominus Deus tuus dedit tibi terram hanc in possessionem, cum
durissimae cervici sis populus. Sed ratio ibi praemittitur, ut
compleret verbum suum dominus, quod sub iuramento pollicitus est
patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. Quae autem promissio eis
sit facta, ostendit apostolus, ad Galat. III, dicens, Abrahae
dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit, seminibus,
quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus.
Deus igitur et legem et alia beneficia specialia illi populo exhibuit
propter promissionem eorum patribus factam ut ex eis Christus
nasceretur. Decebat enim ut ille populus ex quo Christus nasciturus
erat, quadam speciali sanctificatione polleret; secundum illud quod
dicitur Levit. XIX, sancti eritis, quia ego sanctus sum. Nec
etiam fuit propter meritum ipsius Abrahae ut talis promissio ei
fieret, ut scilicet Christus ex eius semine nasceretur, sed ex
gratuita electione et vocatione. Unde dicitur Isaiae XLI, quis
suscitavit ab oriente iustum, vocavit eum ut sequeretur se? Sic ergo
patet quod ex sola gratuita electione patres promissionem acceperunt,
et populus ex eis progenitus legem accepit; secundum illud Deut.
IV, audistis verba illius de medio ignis, quia dilexit patres, et
elegit semen eorum post illos. Si autem rursus quaeratur quare hunc
populum elegit ut ex eo Christus nasceretur, et non alium, conveniet
responsio Augustini, quam dicit super Ioan., quare hunc trahat et
illum non trahat, noli velle diiudicare, si non vis errare.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis salus futura per Christum,
esset omnibus gentibus praeparata; tamen oportebat ex uno populo
Christum nasci, qui propter hoc prae aliis praerogativas habuit;
secundum illud Rom. IX, quorum, scilicet Iudaeorum, est adoptio
filiorum Dei, et testamentum et legislatio; quorum patres; ex quibus
Christus est secundum carnem.
Ad secundum dicendum quod acceptio personarum locum habet in his quae
ex debito dantur, in his vero quae ex gratuita voluntate conferuntur,
acceptio personarum locum non habet. Non enim est personarum acceptor
qui ex liberalitate de suo dat uni et non alteri, sed si esset
dispensator bonorum communium, et non distribueret aequaliter secundum
merita personarum, esset personarum acceptor. Salutaria autem
beneficia Deus humano generi confert ex sua gratia. Unde non est
personarum acceptor si quibusdam prae aliis conferat. Unde Augustinus
dicit, in libro de Praedest. Sanct., omnes quos Deus docet,
misericordia docet, quos autem non docet, iudicio non docet. Hoc
enim venit ex damnatione humani generis pro peccato primi parentis.
Ad tertium dicendum quod beneficia gratiae subtrahuntur homini propter
culpam, sed beneficia naturalia non subtrahuntur. Inter quae sunt
ministeria Angelorum, quae ipse naturarum ordo requirit, ut scilicet
per media gubernentur infima; et etiam corporalia subsidia, quae non
solum hominibus, sed etiam iumentis Deus administrat, secundum illud
Psalmi XXXV, homines et iumenta salvabis, domine.
|
|