|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod omnes homines
obligarentur ad observandam veterem legem. Quicumque enim subditur
regi, oportet quod subdatur legi ipsius. Sed vetus lex est data a
Deo, qui est rex omnis terrae, ut in Psalmo XLVI dicitur. Ergo
omnes habitantes terram tenebantur ad observantiam legis.
2. Praeterea, Iudaei salvari non poterant nisi legem veterem
observarent, dicitur enim Deut. XXVII, maledictus qui non
permanet in sermonibus legis huius, nec eos opere perficit. Si igitur
alii homines sine observantia legis veteris potuissent salvari, peior
fuisset conditio Iudaeorum quam aliorum hominum.
3. Praeterea, gentiles ad ritum Iudaicum et ad observantias legis
admittebantur, dicitur enim Exod. XII, si quis peregrinorum in
vestram voluerit transire coloniam, et facere phase domini,
circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit,
eritque simul sicut indigena terrae. Frustra autem ad observantias
legales fuissent extranei admissi ex ordinatione divina, si absque
legalibus observantiis salvari potuissent. Ergo nullus salvari poterat
nisi legem observaret.
Sed contra est quod Dionysius dicit, IX cap. Cael. Hier.,
quod multi gentilium per Angelos sunt reducti in Deum. Sed constat
quod gentiles legem non observabant. Ergo absque observantia legis
poterant aliqui salvari.
Respondeo dicendum quod lex vetus manifestabat praecepta legis
naturae, et superaddebat quaedam propria praecepta. Quantum igitur ad
illa quae lex vetus continebat de lege naturae, omnes tenebantur ad
observantiam veteris legis, non quia erant de veteri lege, sed quia
erant de lege naturae. Sed quantum ad illa quae lex vetus
superaddebat, non tenebantur aliqui ad observantiam veteris legis nisi
solus populus Iudaeorum. Cuius ratio est quia lex vetus, sicut
dictum est, data est populo Iudaeorum ut quandam praerogativam
sanctitatis obtineret, propter reverentiam Christi, qui ex illo
populo nasciturus erat. Quaecumque autem statuuntur ad specialem
aliquorum sanctificationem, non obligant nisi illos, sicut ad quaedam
obligantur clerici, qui mancipantur divino ministerio, ad quae laici
non obligantur; similiter et religiosi ad quaedam perfectionis opera
obligantur ex sua professione, ad quae saeculares non obligantur. Et
similiter ad quaedam specialia obligabatur populus ille, ad quae alii
populi non obligabantur. Unde dicitur Deut. XVIII, perfectus
eris, et absque macula, cum domino Deo tuo. Et propter hoc etiam
quadam professione utebantur; ut patet Deut. XXVI, profiteor
hodie coram domino Deo tuo et cetera.
Ad primum ergo dicendum quod quicumque subduntur regi, obligantur ad
legem eius observandam quam omnibus communiter proponit. Sed si
instituat aliqua observanda a suis familiaribus ministris, ad haec
ceteri non obligantur.
Ad secundum dicendum quod homo quanto Deo magis coniungitur, tanto
efficitur melioris conditionis. Et ideo quanto populus Iudaeorum erat
adstrictus magis ad divinum cultum, dignior aliis populis erat. Unde
dicitur Deut. IV, quae est alia gens sic inclyta, ut habeat
caeremonias, iustaque iudicia, et universam legem? Et similiter
etiam quantum ad hoc sunt melioris conditionis clerici quam laici, et
religiosi quam saeculares.
Ad tertium dicendum quod gentiles perfectius et securius salutem
consequebantur sub observantiis legis quam sub sola lege naturali, et
ideo ad eas admittebantur. Sicut etiam nunc laici transeunt ad
clericatum, et saeculares ad religionem, quamvis absque hoc possint
salvari.
|
|