|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod lex vetus non
convenienter fuerit data tempore Moysi. Lex enim vetus disponebat ad
salutem quae erat futura per Christum, sicut dictum est. Sed statim
homo post peccatum indiguit huiusmodi salutis remedio. Ergo statim
post peccatum lex vetus debuit dari.
2. Praeterea, lex vetus data est propter sanctificationem eorum ex
quibus Christus nasciturus erat. Sed Abrahae incoepit fieri
promissio de semine, quod est Christus, ut habetur Gen. XII.
Ergo statim tempore Abrahae debuit lex dari.
3. Praeterea, sicut Christus non est natus ex aliis descendentibus
ex Noe nisi ex Abraham, cui facta est promissio; ita etiam non est
natus ex aliis filiis Abrahae nisi ex David, cui est promissio
renovata, secundum illud II Reg. XXIII, dixit vir cui
constitutum est de Christo Dei Iacob. Ergo lex vetus debuit dari
post David, sicut data est post Abraham.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Gal. III, quod lex
propter transgressionem posita est, donec veniret semen cui
promiserat, ordinata per Angelos in manu mediatoris, idest
ordinabiliter data, ut Glossa dicit. Ergo congruum fuit ut lex vetus
illo temporis ordine traderetur.
Respondeo dicendum quod convenientissime lex vetus data fuit tempore
Moysi. Cuius ratio potest accipi ex duobus, secundum quod quaelibet
lex duobus generibus hominum imponitur. Imponitur enim quibusdam duris
et superbis, qui per legem compescuntur et domantur, imponitur etiam
bonis, qui, per legem instructi, adiuvantur ad implendum quod
intendunt. Conveniens igitur fuit tali tempore legem veterem dari, ad
superbiam hominum convincendam. De duobus enim homo superbiebat,
scilicet de scientia, et de potentia. De scientia quidem, quasi
ratio naturalis ei posset sufficere ad salutem. Et ideo ut de hoc eius
superbia convinceretur permissus est homo regimini suae rationis absque
adminiculo legis scriptae, et experimento homo discere potuit quod
patiebatur rationis defectum, per hoc quod homines usque ad
idololatriam et turpissima vitia circa tempora Abrahae sunt prolapsi.
Et ideo post haec tempora fuit necessarium legem scriptam dari in
remedium humanae ignorantiae, quia per legem est cognitio peccati, ut
dicitur Rom. III. Sed postquam homo est instructus per legem,
convicta est eius superbia de infirmitate, dum implere non poterat quod
cognoscebat. Et ideo, sicut apostolus concludit, ad Rom.
VIII, quod impossibile erat legi, in qua infirmabatur per carnem,
misit Deus filium suum, ut iustificatio legis impleretur in nobis.
Ex parte vero bonorum, lex data est in auxilium. Quod quidem tunc
maxime populo necessarium fuit, quando lex naturalis obscurari
incipiebat propter exuberantiam peccatorum. Oportebat autem huiusmodi
auxilium quodam ordine dari, ut per imperfecta ad perfectionem
manuducerentur. Et ideo inter legem naturae et legem gratiae,
oportuit legem veterem dari.
Ad primum ergo dicendum quod statim post peccatum primi hominis non
competebat legem veterem dari, tum quia nondum homo recognoscebat se ea
indigere, de sua ratione confisus. Tum quia adhuc dictamen legis
naturae nondum erat obtenebratum per consuetudinem peccandi.
Ad secundum dicendum quod lex non debet dari nisi populo, est enim
praeceptum commune, ut dictum est. Et ideo tempore Abrahae data sunt
quaedam familiaria praecepta, et quasi domestica, Dei ad homines.
Sed postmodum, multiplicatis eius posteris intantum quod populus
esset, et liberatis eis a servitute, lex convenienter potuit dari,
nam servi non sunt pars populi vel civitatis, cui legem dari competit,
ut philosophus dicit, in III Polit.
Ad tertium dicendum quod, quia legem oportebat alicui populo dari,
non solum illi ex quibus Christus natus est, legem acceperunt; sed
totus populus consignatus signaculo circumcisionis, quae fuit signum
promissionis Abrahae factae et ab eo creditae, ut dicit apostolus,
Rom. IV. Et ideo etiam ante David oportuit legem dari tali populo
iam collecto.
|
|