|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in lege veteri non
contineatur nisi unum praeceptum. Lex enim est nihil aliud quam
praeceptum, ut supra habitum est. Sed lex vetus est una. Ergo non
continet nisi unum praeceptum.
2. Praeterea, apostolus dicit, Rom. XIII, si quod est aliud
mandatum, in hoc verbo instauratur, diliges proximum tuum sicut
teipsum. Sed istud mandatum est unum. Ergo lex vetus non continet
nisi unum mandatum.
3. Praeterea, Matth. VII, dicitur, omnia quaecumque vultis ut
faciant vobis homines, et vos facite illis, haec est enim lex et
prophetae. Sed tota lex vetus continetur in lege et prophetis. Ergo
tota lex vetus non habet nisi unum praeceptum.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Ephes. II, legem
mandatorum decretis evacuans. Et loquitur de lege veteri, ut patet
per Glossam ibidem. Ergo lex vetus continet in se multa mandata.
Respondeo dicendum quod praeceptum legis, cum sit obligatorium, est
de aliquo quod fieri debet. Quod autem aliquid debeat fieri, hoc
provenit ex necessitate alicuius finis. Unde manifestum est quod de
ratione praecepti est quod importet ordinem ad finem, inquantum
scilicet illud praecipitur quod est necessarium vel expediens ad finem.
Contingit autem ad unum finem multa esse necessaria vel expedientia.
Et secundum hoc possunt de diversis rebus dari praecepta inquantum
ordinantur ad unum finem. Unde dicendum est quod omnia praecepta legis
veteris sunt unum secundum ordinem ad unum finem, sunt tamen multa
secundum diversitatem eorum quae ordinantur ad finem illum.
Ad primum ergo dicendum quod lex vetus dicitur esse una secundum
ordinem ad finem unum, et tamen continet diversa praecepta, secundum
distinctionem eorum quae ordinat ad finem. Sicut etiam ars
aedificativa est una secundum unitatem finis, quia tendit ad
aedificationem domus, tamen continet diversa praecepta, secundum
diversos actus ad hoc ordinatos.
Ad secundum dicendum quod, sicut apostolus dicit, I ad Tim. I,
finis praecepti caritas est, ad hoc enim omnis lex tendit, ut
amicitiam constituat vel hominum ad invicem, vel hominis ad Deum. Et
ideo tota lex impletur in hoc uno mandato, diliges proximum tuum sicut
teipsum, sicut in quodam fine mandatorum omnium, in dilectione enim
proximi includitur etiam Dei dilectio, quando proximus diligitur
propter Deum. Unde apostolus hoc unum praeceptum posuit pro duobus
quae sunt de dilectione Dei et proximi, de quibus dicit dominus,
Matth. XXII, in his duobus mandatis pendet omnis lex et
prophetae.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in IX Ethic., amicabilia
quae sunt ad alterum, venerunt ex amicabilibus quae sunt homini ad
seipsum, dum scilicet homo ita se habet ad alterum sicut ad se. Et
ideo in hoc quod dicitur, omnia quaecumque vultis ut faciant vobis
homines, et vos facite illis, explicatur quaedam regula dilectionis
proximi, quae etiam implicite continetur in hoc quod dicitur, diliges
proximum tuum sicut teipsum. Unde est quaedam explicatio istius
mandati.
|
|