|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex vetus non contineat
praecepta moralia. Lex enim vetus distinguitur a lege naturae, ut
supra habitum est. Sed praecepta moralia pertinent ad legem naturae.
Ergo non pertinent ad legem veterem.
2. Praeterea, ibi subvenire debuit homini lex divina, ubi deficit
ratio humana, sicut patet in his quae ad fidem pertinent, quae sunt
supra rationem. Sed ad praecepta moralia ratio hominis sufficere
videtur. Ergo praecepta moralia non sunt de lege veteri, quae est lex
divina.
3. Praeterea, lex vetus dicitur littera occidens, ut patet II ad
Cor. III. Sed praecepta moralia non occidunt, sed vivificant;
secundum illud Psalmi CXVIII, in aeternum non obliviscar
iustificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. Ergo praecepta
moralia non pertinent ad veterem legem.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XVII, addidit illis
disciplinam, et legem vitae haereditavit eos. Disciplina autem
pertinet ad mores, dicit enim Glossa ad Heb. XII, super illud,
omnis disciplina etc., disciplina est eruditio morum per difficilia.
Ergo lex a Deo data, praecepta moralia continebat.
Respondeo dicendum quod lex vetus continebat praecepta quaedam
moralia, ut patet Exod. XX, non occides, non furtum facies. Et
hoc rationabiliter. Nam sicut intentio principalis legis humanae est
ut faciat amicitiam hominum ad invicem; ita intentio legis divinae est
ut constituat principaliter amicitiam hominis ad Deum. Cum autem
similitudo sit ratio amoris, secundum illud Eccli. XIII, omne
animal diligit simile sibi; impossibile est esse amicitiam hominis ad
Deum, qui est optimus, nisi homines boni efficiantur, unde dicitur
Levit. XIX, sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Bonitas
autem hominis est virtus, quae facit bonum habentem. Et ideo oportuit
praecepta legis veteris etiam de actibus virtutum dari. Et haec sunt
moralia legis praecepta.
Ad primum ergo dicendum quod lex vetus distinguitur a lege naturae non
tanquam ab ea omnino aliena, sed tanquam aliquid ei superaddens.
Sicut enim gratia praesupponit naturam, ita oportet quod lex divina
praesupponat legem naturalem.
Ad secundum dicendum quod legi divinae conveniens erat ut non solum
provideret homini in his ad quae ratio non potest, sed etiam in his
circa quae contingit rationem hominis impediri. Ratio autem hominis
circa praecepta moralia, quantum ad ipsa communissima praecepta legis
naturae, non poterat errare in universali, sed tamen, propter
consuetudinem peccandi, obscurabatur in particularibus agendis. Circa
alia vero praecepta moralia, quae sunt quasi conclusiones deductae ex
communibus principiis legis naturae, multorum ratio oberrabat, ita ut
quaedam quae secundum se sunt mala, ratio multorum licita iudicaret.
Unde oportuit contra utrumque defectum homini subveniri per
auctoritatem legis divinae. Sicut etiam inter credenda nobis
proponuntur non solum ea ad quae ratio attingere non potest, ut Deum
esse trinum; sed etiam ea ad quae ratio recta pertingere potest, ut
Deum esse unum; ad excludendum rationis humanae errorem, qui
accidebat in multis.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus probat in libro de spiritu
et littera, etiam littera legis quantum ad praecepta moralia, occidere
dicitur occasionaliter, inquantum scilicet praecipit quod bonum est,
non praebens auxilium gratiae ad implendum.
|
|