|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod lex vetus non contineat
praecepta caeremonialia, praeter moralia. Omnis enim lex quae
hominibus datur, est directiva humanorum actuum. Actus autem humani
morales dicuntur, ut supra dictum est. Ergo videtur quod in lege
veteri hominibus data, non debeant contineri nisi praecepta moralia.
2. Praeterea, praecepta quae dicuntur caeremonialia, videntur ad
divinum cultum pertinere. Sed divinus cultus est actus virtutis,
scilicet religionis, quae, ut Tullius dicit in sua Rhetoric.,
divinae naturae cultum caeremoniamque affert. Cum igitur praecepta
moralia sint de actibus virtutum, ut dictum est, videtur quod
praecepta caeremonialia non sint distinguenda a moralibus.
3. Praeterea, praecepta caeremonialia esse videntur quae figurative
aliquid significant. Sed sicut Augustinus dicit, in II de Doctr.
Christ., verba inter homines obtinuerunt principatum significandi.
Ergo nulla necessitas fuit ut in lege continerentur praecepta
caeremonialia de aliquibus actibus figurativis.
Sed contra est quod dicitur Deut. IV, decem verba scripsit in
duabus tabulis lapideis, mihique mandavit in illo tempore ut docerem
vos caeremonias et iudicia quae facere deberetis. Sed decem praecepta
legis sunt moralia. Ergo praeter praecepta moralia sunt etiam alia
praecepta caeremonialia.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, lex divina principaliter
instituitur ad ordinandum homines ad Deum; lex autem humana
principaliter ad ordinandum homines ad invicem. Et ideo leges humanae
non curaverunt aliquid instituere de cultu divino nisi in ordine ad
bonum commune hominum, et propter hoc etiam multa confinxerunt circa
res divinas, secundum quod videbatur eis expediens ad informandos mores
hominum; sicut patet in ritu gentilium. Sed lex divina e converso
homines ad invicem ordinavit secundum quod conveniebat ordini qui est in
Deum, quem principaliter intendebat. Ordinatur autem homo in Deum
non solum per interiores actus mentis, qui sunt credere, sperare et
amare; sed etiam per quaedam exteriora opera, quibus homo divinam
servitutem profitetur. Et ista opera dicuntur ad cultum Dei
pertinere. Qui quidem cultus caeremonia vocatur, quasi munia, idest
dona, Caereris, quae dicebatur dea frugum, ut quidam dicunt, eo
quod primo ex frugibus oblationes Deo offerebantur. Sive, ut maximus
Valerius refert, nomen caeremoniae introductum est ad significandum
cultum divinum apud Latinos, a quodam oppido iuxta Romam, quod
Caere vocabatur, eo quod, Roma capta a gallis, illuc sacra
Romanorum ablata sunt, et reverentissime habita. Sic igitur illa
praecepta quae in lege pertinent ad cultum Dei, specialiter
caeremonialia dicuntur.
Ad primum ergo dicendum quod humani actus se extendunt etiam ad cultum
divinum. Et ideo etiam de his continet praecepta lex vetus hominibus
data.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, praecepta legis
naturae communia sunt, et indigent determinatione. Determinantur
autem et per legem humanam, et per legem divinam. Et sicut ipsae
determinationes quae fiunt per legem humanam, non dicuntur esse de lege
naturae, sed de iure positivo; ita ipsae determinationes praeceptorum
legis naturae quae fiunt per legem divinam, distinguuntur a praeceptis
moralibus, quae pertinent ad legem naturae. Colere ergo Deum, cum
sit actus virtutis, pertinet ad praeceptum morale, sed determinatio
huius praecepti, ut scilicet colatur talibus hostiis et talibus
muneribus, hoc pertinet ad praecepta caeremonialia. Et ideo praecepta
caeremonialia distinguuntur a praeceptis moralibus.
Ad tertium dicendum quod, sicut Dionysius dicit, I cap. Cael.
Hier., divina hominibus manifestari non possunt nisi sub aliquibus
similitudinibus sensibilibus. Ipsae autem similitudines magis movent
animum quando non solum verbo exprimuntur, sed etiam sensui
offeruntur. Et ideo divina traduntur in Scripturis non solum per
similitudines verbo expressas, sicut patet in metaphoricis
locutionibus; sed etiam per similitudines rerum quae visui
proponuntur, quod pertinet ad praecepta caeremonialia.
|
|