|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praeter praecepta
moralia et caeremonialia, non sint aliqua praecepta iudicialia in
veteri lege. Dicit enim Augustinus, contra Faustum, quod in lege
veteri sunt praecepta vitae agendae, et praecepta vitae significandae.
Sed praecepta vitae agendae sunt moralia; praecepta autem vitae
significandae sunt caeremonialia. Ergo praeter haec duo genera
praeceptorum, non sunt ponenda in lege alia praecepta iudicialia.
2. Praeterea, super illud Psalmi CXVIII, a iudiciis tuis non
declinavi, dicit Glossa, idest ab his quae constituisti regulam
vivendi. Sed regula vivendi pertinet ad praecepta moralia. Ergo
praecepta iudicialia non sunt distinguenda a moralibus.
3. Praeterea, iudicium videtur esse actus iustitiae; secundum illud
Psalmi XCIII, quoadusque iustitia convertatur in iudicium. Sed
actus iustitiae, sicut et actus ceterarum virtutum, pertinet ad
praecepta moralia. Ergo praecepta moralia includunt in se iudicialia,
et sic non debent ab eis distingui.
Sed contra est quod dicitur Deut. VI, haec sunt praecepta et
caeremoniae atque iudicia. Praecepta autem antonomastice dicuntur
moralia. Ergo praeter praecepta moralia et caeremonialia, sunt etiam
iudicialia.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad legem divinam pertinet
ut ordinet homines ad invicem et ad Deum. Utrumque autem horum in
communi quidem pertinet ad dictamen legis naturae, ad quod referuntur
moralia praecepta, sed oportet quod determinetur utrumque per legem
divinam vel humanam, quia principia naturaliter nota sunt communia tam
in speculativis quam in activis. Sicut igitur determinatio communis
praecepti de cultu divino fit per praecepta caeremonialia, sic et
determinatio communis praecepti de iustitia observanda inter homines,
determinatur per praecepta iudicialia. Et secundum hoc, oportet tria
praecepta legis veteris ponere; scilicet moralia, quae sunt de
dictamine legis naturae; caeremonialia, quae sunt determinationes
cultus divini; et iudicialia, quae sunt determinationes iustitiae
inter homines observandae. Unde cum apostolus, Rom. VII,
dixisset quod lex est sancta, subiungit quod mandatum est iustum et
sanctum et bonum, iustum quidem, quantum ad iudicialia; sanctum,
quantum ad caeremonialia (nam sanctum dicitur quod est Deo dicatum);
bonum, idest honestum, quantum ad moralia.
Ad primum ergo dicendum quod tam praecepta moralia, quam etiam
iudicialia, pertinent ad directionem vitae humanae. Et ideo utraque
continentur sub uno membro illorum quae ponit Augustinus, scilicet sub
praeceptis vitae agendae.
Ad secundum dicendum quod iudicium significat executionem iustitiae,
quae quidem est secundum applicationem rationis ad aliqua particularia
determinate. Unde praecepta iudicialia communicant in aliquo cum
moralibus, inquantum scilicet a ratione derivantur; et in aliquo cum
caeremonialibus, inquantum scilicet sunt quaedam determinationes
communium praeceptorum. Et ideo quandoque sub iudiciis comprehenduntur
praecepta iudicialia et moralia, sicut Deut. V, audi, Israel,
caeremonias atque iudicia; quandoque vero iudicialia et caeremonialia,
sicut Levit. XVIII, facietis iudicia mea, et praecepta mea
servabitis, ubi praecepta ad moralia referuntur, iudicia vero ad
iudicialia et caeremonialia.
Ad tertium dicendum quod actus iustitiae in generali pertinet ad
praecepta moralia, sed determinatio eius in speciali pertinet ad
praecepta iudicialia.
|
|